Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, infans, quaeris, cur daemone corripiatur, qui peccata sua non habuit, aut, in qua aetate resurrecturi sumus, cum diuersa aetate moriamur. ingratis suscipies: iudicia domini abyssus multa et: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini aut quis consiliarius eius fuit?

aetatum autem diuersitas non mutat corporum ueritatem. cum enim corpora nostra cotidie fluant et aut crescant aut decrescant, ergo tot erimus homines, quot cotidie conmutamur? aut alius fui, cum decem annorum essem, alius, cum triginta, alius, cum quinquaginta, alius, quia iam toto cano capite sum?

igitur iuxta ecclesiarum traditiones et apostolum Paulum illud est respondendum, quod in uirum perfectum et [*](1 *Ioh. 20, 27 4 *Luc. 24, 39—40 9 globos Stoicorum] cf. Chrysippum, ap. Eustath. ad Hom. II. XXIII66 13 Ps. 35, 7 14 *Rom. 11,33—34 24 Eph. 4,13 ) [*]( 1 infers a,Da.r. (num inferes ?) tange] uide K 4 pedes meos Ia.c. g 6 uid. habere IDB 7 ei K 8 pedes] latus B ossa] uitamaD,2\'a.c. carnem etlDB edesa 9 et om. B stoyc. Ip.c. st(h s.l.)orc. D histoic. K histoich. a deleramenta KIa.c.,D consignas ex consingis m2K 11 porro a porro si cet. quaeris cur infans codd. praeter a a daemone Kp.c.m22DB (c/. p. 341,24) 12 sua a, om. cet. simus g 13 moriantur B ingratiis B ingratus Ip.c. iudicia-multa in mg. m2l, om. D dei g abissus IB . 14 et om. ID o profundum aK o altitudo ID hoc profundum diuitiarum o altitudo B diuitiarum s.l.I 15 sunt om. B 16 alt. eius] illius Kp.c.m2B 19 uarietatem alD quotidie nostra g 20 tot erumus a teterimus D quod aKD 21 alt. cum om. a 22 qui iam cum toto B cum iam toto D cum toto iam I 24 resp. est I )

344
in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus, in qua et Adam conditum Iudaei autumant et dominum saluatorem legimus surrexisse\' et multa alia, quae de utroque testamento in suffocationem heretici protuli.

ex quo die ita coepit hominem detestari et omnes, qui eiusdem dogmatis erant, ut eos uoce publica hostes domini proclamaret. et haec dixi, non ut breuiter heresim confutarem, cui multis uoluminibus respondendum est. sed at fidem tantae feminae ostenderem, quae maluit inimicitias hominum subire perpetuas quam dei offensam amicitiis noxiis prouocare.