Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Simulque responde, quomodo illud interpreteris, quod Thomas domini resurgentis palpauerit manus et uiderit latus lancea uulneratum et Petrus in litore stantem conspexerit [*](9 *Matth. 22, 29—30 20 cf. Luc. 7, 27 22 cf. Matth. 22, 30 25 cf. Ioh. 20, 24-29 26 cf. Luc. 24, 36-43 ) [*]( 1 et ad instar IB capud la.c.DB 3 resurget IB mul. a mul. mul. K mul. ut mul. IDB nec KB masc. a masc. masc. K masc. ut masc. IDB 4 quia] qui B alt. membra] et (in mg. m2I) membra KI membra autem g 6 corp.] mortuorum D constant g 9 sequi (i exp. et s.l. ta m2) Ii diss. dicente S 11 non] neque B 15 natura a qui quae a que B possint? 16 grato Chr. g nubunt KB quo si D sed si B 18 asculta a absculta Ka.c. substantia B 19 conuersatione K conuersatio B conuersionem aD beatitudo B; add. dominus g repromitti Ii repromittitur B 22 enim] ergo Σ 24 interpretaris B 25 latus lancea latus B lancea latus g; add. eius B 26 perforatum g littore Ia.r.B uiderit g )

342
dominum et fanum mellis ac partem assi piscis comedentem ? qui stabat profecto habebat pedes; qui monstrauit latus uulneratum, utique et uentrem et pectus habuit, sine quibus non sunt latera uentri et pectori cohaerentia; qui locutus est, lingua et palato a dentibus loquebatur – sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et uocalem reddit sonum —; cuius palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit.

cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris, non utique femineum, sed uirile, id est eiusdem sexus, in quo mortuum est. quodsi obtenderis: \'ergo et nos post resurrectionem comedemus? et quomodo clausis ingressus est ianuis contra naturam pinguium et solidorum corporum?1\', audies: noli propter cibum resurrectionis fidem in calumniam trahere. nam et archisynagogi filiae suscitatae iussit cibum dari et Lazarus, quadriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse conuiuium, ne resurrectio eorum phantasma putaretur.

sin autem clausis ingressus est ianuis et idcirco spiritale et aetherium corporis niteris adprobare, ergo et, antequam pateretur, quia contra naturam grauiorum corporum super mare ambulauit, spiritale corpus habuit et apostolus Petrus, quia et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spiritale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et uirtus ostenditur dei, quando fit aliquid contra naturam. et, ut scias in signorum magnitudine non naturae mutationem, sed dei omnipotentiam demonstrari, qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergeri, nisi eum manus domini subleuasset dicentis: quare dubitasti, 2 modicae fidei?

miror autem te obdurare frontem loquente [*](11 cf. Ioh. 20, 26 14 cf. Marc. 5, 35-43 cf. Ioh. 11, 17 et 12, 2 18 cf. Matth. 14, 25 etc. 20 cf. Matth. 14, 29 etc. 25 *Matth. 14, 31 ) [*]( 1 part. assi piscis ac fau. mellis g assis (tert. s eras.) S, om. B 2 uuln, lat. KB 4 coerentia DB haerentia Ka.c. balato Ipx.m2 ac] et aB 5 chordis g 6 reddet K 10 mortuorum (alt. or eras.) I mortuus D si s.l.K obtenderit a 11 clausus B 13 ad calumpniam B tradere a 14 archisinagogi B archi(e D)sy(i la c.)nagogae(—ge D) cet. resuscitatae a,Ip.c. dare K quatr. DB 15 ipsi D inscribitur K 16 fan. tasma K2B siKB 17 alt. et] exK, om. aB eternumB aerium K aereum g corporis a corpus cet. 18 qui Sa.c.B 19 et spiro B 20 qui Kp.c.m2D -21 ostendatur KB,Ip.c. 22 sit DR 23 magnitudinem all 24 demonstrare K ambulat B cepit B; add. in s.l.S mergiri Kp.c. mergi IDp.c.B (cl. Neue III3 283) 25 modice fidei, quare dub. g 26modicaeKa.c.I modicece/. )

343
v domino:infer digitum tuam hac et tan ge manus meas et porrige manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. et alibi: uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum. palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me habentem uidetis. et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. ossa audis et carnem, pedes et manus; et globos mihi Stoicorum atque aeria quaedam deliramenta con\' fingis!