Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

mense Iulio feruentissimis aestibus incidit m ardorem febris et, post desperationem cum dei misericordia respirasset et medici suaderent ob refectionem corporis uino opus esse tenui et paruo, ne aqua m bibens in hydropem uerteretur, et ego clam beatum papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, immo conpelleret uinum bibere, ut erat prudens et sollertis ingenii, statim sensit insidias et subridens meum esse, quod ille diceret, intimauit. quid plura?

cum beatus pontifex post multa hortamenta exisset foras, quaerenti mihi, quid egisset, respondit: \'tantum profeci, ut seni homini paene persuaserit, ne uinum bibam\'. haec refero, non quod inconsideranter et ultra uires sumpta onera probem monente scriptura: super te onus ne leuaueris, sed quo mentis eius ardorem et desiderium fidelis animae ex hac quoque probare uelim perseuerantia dicentis: sitiuit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea. difficile est modum tenere in omnibus.