Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quem in euangelio et propinqui quasi mentis inpotem ligare cupiebant et aduersarii suggillabant dicentes: daemonium habet et Samarites est et: in Belzebul, principe daemoniorum, [*]( 1 * I Ioh. 2, 15-17 8 Ps. 76, 5 9 *Matth. 10, 37 11 Ps. 78,11 16 *I Cor. 4, 9 17ICor. 4,10 18 *I Cor. 1, 25 19 Ps. 68, 6 20 cf. Ioh. 10, 39 22 *Ioh. 8, 48 23 *Matth. 12, 24 ) [*]( 1 neque KB sunt in mundo B 4 ocul. est I eius B 5 de] ex 1 alt. est om. g pertransiet a pertransit KDB transietI transit g 6 scribtas esse inf. a inf. infixas-B 7 toxoti Ka.c. toxocii B toxothii a 9prorupitB 10 super ΣD plus quam g 11 posside domine g 13 uel pernic.] deterr(«Ii. r s.l.)imum uel praeciosissimum B uel eras. I 14 quasi] quia a beniuole B nuntiassetaJD nunciare B quod]ut Σιta α praeBprocet 15 uidetur K 17mundiexmun- dus B etnos KB fatui KB stulti alD 19 et om. KB 20 meam] add. et iterum: tamquam prodigium factus summultis, et tu adiutor fortis (Ps. 70,7). ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ps. 72, 23) g 21 legare K ligari B cupiebat a suggil. K sugi(ex sui)ll. I 22 Samarites scripsi coll. Hier. epist. XIV 11, 2 -ritis a -rita K -ritanus IDB. est s.l.Σ23 belzebu a belielzebub (h s.l.I) IB belzebub D principem aD,Ia.r. )

334
eicit daemonia. sed nos audiamus apostolum cohortantem: haec est gloriatio nostra, testimonium conscientiae nostrae, quoniam in sanctitate et sinceritate et gratia dei conuersati sumus in mundo, et dominum dicentem ad apostolos: ideo mundus odit uos, quoniam non estis de mundo. si enim essetis de mundo, amaret utique mundus, quod suum erat\'.

et ad. ipsum dominum uerba uertebat: tu nosti cordis abscondita et: haec omnia uenerunt super nos et non sumus obliti tui nec inique egimus in testamentum tuum nec auersum est retrorsum cor nostrum, et: propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oues occisionis, sed A dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciet mihi homo. legi enim: fili, honora dominum et confortaberis et extra illum nullum I

timueris his et talibus testimoniis quasi armatura Christi et I aduersum omnia quidem uitia, sed praecipue instruebat se contra I inuidiam saeuientem et patiendo iniurias furorem grauidi pectoris ^ mitigabat. denique usque ad diem mortis et huius patientia et aliorum zelus omnibus patuit, qui suum rodit auctorem et, dum aemulum laedere nititur, in semet ipsum proprio furore bacchatur.

Dicam et de ordine monasterii, quomodo sanctorum continentiam in suum uerterit lucrum. seminabat carnalia, ut meteret spiritalia; dabat terrena, ut caelestia tolleret; breuia concedebat, ut pro his aeterna mutaret. post uirorum monasterium, quod uiris [*]( 1 *II. Cor. 1,12 5 *Ioh. 15, 18-19 8 cf. Ps. 43, 22 9 *Ps. 43,18—19 12 *Rom. 8, 36 14 *Ps. 117, 6 15 *Prou. 7,1 24 cf. I Cor. 9,11 ) [*](2gloria alD 3 insincer. ID 4 ingratia ID inhocmundoB 5domino dicente I 6 quia KB 9 et non] nec g 11 testamento tuoa,Ip.c.m2 retro2 12 mortificati sumus ΣD 13dieet KB ouisD 14etnonB 15 faciet a (c/. I LXX) faciat cel. legit? 16 confortaueris ia.c.D alt. et om. D illumKB (cf. LXX) deumaID dominum g 17 armat,—19 etom. a Christi] dei g 18 adu sum KB-sus 2D; add. omnia quę nequitie sunt iacula et aduersum B quidem om. B sed] se IDB praec. muniens B se om. B 19 rabidi B rapidi K, 20 mitigat K patientiae a patiendi ex patienti D 22 bach. ID bacc. aB 23 continentia a 24 uertit Ia.c.B 26 eis ID mutuaret Ip.c.m2 quem a )

335
tradiderat gubernandum, plures uirgines, quas e diuersis prouinciis congregarat, tam nobiles quam medii et infimi generis, in tres turmas monasteriaque diuisit, ita dumtaxat, ut in opere et cibo separatae psalmodiis et orationibus iungerentur.

post alleluiae cantatum, quo signo uocabantur ad collectam, nulli residere licitum erat, sed prima uel inter primas ueniens (coetum) ceterarum operiebatur pudore et exemplo ad laborem eas prouocans, non terrore. mane, hora tertia, sexta, nona, uespera, noctis medio per ordinem Psalterium canebant nec licebat cuiquam sororum ignorare psalmos et non de scripturis sanctis cotidie aliquid discere.