Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Transibo Aegyptum et in Soccoth atque apud fontem Samson, quem de molari maxillae dente produxit, subsistam parumper et arentia ora conluam, ut refocilatus uideam Morasthi, sepulchrum quondam Micheae prophetae, nunc ecclesiam. et ex latere derelinquam Chorraeos et Gethaeos, Maresa, Idumaeam et Lachis et per harenas mollissimas pergentium uestigia subtrahentes latamque heremi uastitatem ueniam ad Aegypti fluuium Sior, qui interpretatur \'turbidus\', et quinque Aegypti transeam ciuitates, quae loquuntur lingua Chananitidi, et terram Gesen et campos Thaneos, in quibus fecit deus mirabilia, et urbem Noo, quae postea uersa est in Alexandriam, et oppidum domini Nitriam, in quo purissime uirtutum nitro sordes lauantur cotidie plurimorum.

quod cum uidisset, occurrente sibi sancto et uenerabili uiro, episcopo Isidoro confessore, J et turbis innumerabilibus monachorum, e quibus multos sacerdotalis I et Leuiticus sublimabat gradus, laetabatur quidem ad gloriam domini, sed se indignam tanto honore fatebatur. quid ego narrem I Macharios, Arsetes, Sarapionas et reliqua columnarum Christi I nomina ? cuius non intrauit cellulam ? quorum non pedibus aduoluta I est ? per singulos sanctos Christum se uidere credebat et, quidquid ™ in illos contulerat, contulisse in dominum laetabatur.

mirus ardor 20 [*](2 cf. Iudd. 15,19 3 cf. Mich. 1,1 7 cf. Onom. s. 30,13; 55,13 scf. Esai. 19,18 9 cf. Ps. 77,12. 43. ) [*]( 1 transibo] add. ad codd. praeter a in] inter ID soccothaX socchot D socohţI sochotU Sochoth g 2 sampsonZ quae a,Da.c.m2 3 herentia ID conluam a colluam K collum ID compluam B refocillat. g refolcill. (pr. et alt. 1 exp.) B morasti aB morasth(ex st I)in ID Morasthim g sepulcrum DB 4 michae a,Ia.c. ecclesia aD et om. B 5 chorreos B choreos D horreos (h s.l.) I chos a getheos Ia.e.D cetheos KB,Ip.c. Gettheos g maresam I maresad B idumae(e D)a aD lacis a 6 arenas Ia.c.B per gentilium Kp.c.m2 7 egiptum B seor B 8 locuntur aX B 9 chanan. a canan. cet. Chananitide g gessen IB,Dp.c.m2 gessem a alt. et] et ad B thaneos KIDB thanaeos a in om. a 10 non K noe Dp.c. No g (cf. Hieron. ad Ezech. 30, 14 et ad Nahum 3, 8) 11 purissime scripsi -ssima aKD -ssimo X B 13 occurrentes a uiro a, om. cet. ysidoro ID esidoro a 14 ex g 15 sublimat K 16 ergo Ip.e.B 17 Macarios g arseras B arseniotas (o s.l.) I Arsenios uel Arsatas uel Arsisios g serapionas I serapiones B 18 cuius] quorum Dp.c m2 cellula a pedibus non g obuolutu (sic) K 19 est] add. et ID se] si K cernebat a 20 in dom. se cont. g deum B. )

325
et uix in femina credibilis fortitudo! oblita sexus et fragilitatis corporeae inter tot milia monachorum cum puellis suis habitare cupiebat. et forsitan cunctis eam suscipientibus inpetrasset, ni maius sanctorum locorum retraxisset desiderium. atque propter feruentissimos aestus de Pelusio Maiumam nauigatione perueniens tanta uelocitate reuersa est, ut auem putares.

nec multo post in sancta Bethleem mansura perpetuo angusto per triennium mansit hospitio, donec extrueret cellulas ac monasteria et diuersorium peregrinorum iuxta uiam conderet, quia Maria et Ioseph hospitium non inuenerant. huc usque iter eius descriptum sit, quod multis uirginibus et filia comite peragrauit.

Nunc uirtus latius describatur, quae ipsius propria est et in qua exponenda deo iudice ac teste profiteor me nihil addere, nihil in maius extollere more laudantium, sed, ne rerum excedat fidem, multa detrahere, et ne apud detractatores et genuino me semper dente rodentes fingere puter et cornicem Aesopi alienis coloribus adornare.

quae prima Christianorum uirtus est, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uidisset et pro celebritate nominis uidere gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. et cum frequentibus choris uirginum cingeretur, et ueste et uoce et habitu et incessu minima omnium erat. numquam post uiri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo comedit uiro, quamuis eum sanctum et in pontificali sciret culmine positum; balneas nisi [*]( 9 cf. Luc. 2, 7 15 cf. Persius 1,115 16 cf. Babrius 72. Phaedrus l 3. Horat. epist. 13,18-20 ) [*]( 1 incredibilis (bi s.l.) I fragilitate Zp.c. corporis (ex -res I) Z D 2 toth B puellulis K,2p.c.m2 3 imperasset K nisi ID ne K magis B 4 locorum om. B traxisset aD,Ia.c.m2 5 plusio a maiuman Ia.c.m2D maiomam Ip.c.mS 6 sanctam B 7 bethlehem Ip.c.m2 triennio (ex -iu m2) K hospitiolo g 8 diuorsorium a diuersurium K diuersorum \'sa.c.D 9 conderet] add. mansiones 2 (s.l.,postea eras.) D qua B in qua g in quo.∑ et in qua D 10 sit om. If. 12 uirtus] uita Dp.c.m2 et om. ID 14 in om. K extollerem (m eras.) ID attollere s more] ora (a in ras.) D excedam Dp.c.m2 excitat K fides I ■ 15 retrahere D detractores 2DB alt. et-rodentes] quorum est genuinum insontes semper dente superbo rodere me aliquid B 16 puter et] putaret a,Da.c.m2 putarer Dp.c.m2 quisque putaret B cornicem] add. me I (exp.) D esopi IiB ysopi D y(sJ.)sopy I isophi a 17 quae] illa igitur que B 18 non uid. g 19 ancillularum g 20 chorum a 23 sciret om. a constitutum g balnea Dp.r. )

326
periclitans non adiit.