Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Longum est, si uelim de ualle Achor dicere, id est \'tumultus atque turbarum\', in qua furtum et auaritia condemnata est, et de Bethel, \'domo dei\', in qua super nudam humum nudus et pauper dormiuit Iacob et posito subter caput lapide, qui in Zaccharia septem oculos habere describitur et in Isaia lapis dicitur angularis, uidit scalam ad caelum usque tendentem, in qua dominus desuper nitebatur ascendentibus porrigens manum et neglegentes de sublimi praecipitans.

sepulchra quoque in monte Ephraim Hiesu, filii Naue, et Eleazari, filii Aaron sacerdotis, e regione uenerata est — quorum alter conditus est in Thamnathsare a septentrionali parte montis Gaas, alter in Gabaath filii sui Finees — satisque mirata est, quod distributor possessionum sibi montana et aspera delegisset. quid narrem Silo, in quo altare dirutum hodieque monstratur et raptum Sabinarum a Romulo tribus Beniamitica praecucurrit?

transiuit Sychem — non, ut plerique errantes legunt, Sichar —, quae nunc Neapolis appellatur, et ex latere montis Garizim extructam circa puteum Iacob intrauit ecclesiam, super quo dominus residens sitiensque et esuriens Samaritanae fide satiatus est, quae quinque Mosaicorum uoluminum uiris et sexto, quem se habere iactabat, errore Dosithei, erecto uerum Messiam et uerum repperit saluatorem.

atque inde deuertens uidit duodecim patriarcharum sepulchra et Sebasten, id est Samariam, quae in honorem Augusti ab Herode Graeco sermone [*]( 1 cf. Ios. c. 7 cf. Onom. s. 24, 5; 49,19; 89, 31; 118,14 3 cf. Gen. 28, 10-22 4 cf. Zach. 3, 9 5 cf. Esai. 28,16 8 cf. Ios. 24, 30 11 cf. Ios. 24,33 13 cf. Iudd. 21, 15-24 15 cf. Onom. s. 66, 20 cf. Onom. s. 148, 20 17 cf. Ioh. 4, 5-42 ) [*]( 1 aquor B tumulus a,Ia.c.m2 tumulos D 3 domum B hum. nud. B 4 posito subter] superposito ter a subter ex sub 2 supter KD capud Sa.c.DB latere K zacchariam a zacharia I D zacaria B 5 ysaia B esaia :2p.c.D 6 usque ad coelum g innitebaturZB 8 sepulcraKDB in monte] inter morte a efraim K effraim 2 iesu IB fili a,Da.c. 9 et] uel B eleazaris a fili a aron K 10 tamnath(ht I)sare KID tamnatsare B septemtrionali DB septentrionalis a 11 gahas a Gabaath scripsi gaab KID gahab a gaad B Gabaa s fili a,Ma.c. fines a Phinees g 12 elegisset la.c.Dp.r. 13 sylo a quo (cf. Neue 1*945) alD quaKB hodieque (que exp.) D 14 rllmulo K tribus om. K beniamiticorum B praecurrit D 15 sichem I DB leg. err. B sychar KD 16 nuncupatur I et om. a carizim D gazirim B 17 qua K quam a res. dom. g 18 mosiacorum a mosaicarum K 19 sextoque g 21 diuertens IDB sepulcra la.c.DB 22 honore alB )

323
Augusta est nominata. ibi siti sunt Heliseus et Abdias prophetae et — quo maior inter natos mulierum non fuit — Baptista. Iohannes. ubi multis intremuit mirabilibus. namque cernebat daemones uariis rugire cruciatibus et ante sepulchra sanctorum ululare homines luporum uocibus, latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum, alios rotare caput et post tergum terram uertice tangere suspensisque pede feminis uestes non defluere in faciem.

miserebatur omnium et per singulos effusis lacrimis Christi clementiam deprecabatur. et, sicut erat inualida, ascendit pedibus montem, in cuius duabus speluncis persecutionis et famis tempore Abdias propheta centum prophetas aluit pane et aqua. cito itinere percucurrit Nazaram, nutriculam domini, Canam et Capharnaum, signorum eius familiares, lacum Tiberiadis nauigante domino sanctificatum et solitudinem, in qua multa populorum milia paucis saturata sunt panibus et de reliquiis uescentium repleti sunt cophini duodecim tribuum Israhel.

scandebat montem Thabor, in quo transfiguratus est dominus. aspiciebat procul montes Hermon et Hermonim et campos latissimos Galilaeae, in quibus Sisara et omnis eius exercitus Barach uincente prostratus est. torrens Cison mediam planitiem diuidebat et oppidum iuxta Naim, in quo uiduae suscitatus est filius, monstrabatur. dies me prius quam sermo deficiet, si uoluero cuncta percurrere, quae Paula uenerabilis fide incredibili peruagata est. [*]( 2 cf. Matth. 11,11; Luc. 7, 28 10 cf. III Reg. 18,4 12 cf. Luc. 4,16 cf. Ioh. 2,1—11 cf. Luc. 4, 23.31—41; Matth. 8, 5—17 13 cf. Matth. 8, 23-27 etc. 14 cf. Matth. 14, 15-21 etc. 16 cf. Matth. 17,1-9 etc. 18 cf. Iudd. c. 4 20 cf. Luc. 7, 11-17. ) [*]( 1 angusta B helisseus a helias Xa.e. Elisaeus g 2 ioh. bapt. B iohannis K 3 intr.] add. consternata g uar. daem. KB 4 sepulcra DB sancta ID hom.] add. more 2(s.l.)D 5 serpentium DB 6 pos tergum la.c.D post cergum (c eras.) K terram] terga D terram tergum (eras.) I uerticem Xa.r.D 8 miserabatur K pro singulis (ex -los) D clem.] misericordiam a 9 prac cabatur KB in montem B 11 aqua] add. inde I(s.l.)D percurrit B transiit in ras. m2D 12 nazarata a nazaret B Nazareth ς canaam D canaan I chanan a canahan B 13 familiaris KD lacu a tiberiatis K tyberiadis (alt. i in ras.) D thy(ex i m2)beriades I \' et om. g 14 solitudine K sollicitu- dine a sunt] sint a 15 cofini K 16triuma ascendebat ID tabor B in quo] ubi B 17 hemon B Hermoniim g 18 galileae (-lee) codd. sysara al syrara D sisarra K ex. eius B 19 barahc (h exp.) B chison a cyson Ip.c.D ; add. quiXD media planitie a 20 naym D maim K 21 mae a ) [*]( 21* )

324