Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si cuncta mei corporis membra uerterentur in linguas et omnes artus humana uoce resonarent, nihil dignum sanctae ac uenerabilis Paulae uirtutibus dicerem. nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate, potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior, Gracchorum stirps, suboles Scipionum, Pauli heres, cuius uocabulum trahit, Maeciae Papiriae, matris Africani, uera et germana progenies, Romae praetulit Bethlem et auro tecta fulgentia informis luti uilitate mutauit.

non maeremus, quod talem amisimus, sed gratias agimus, quod habuimus, immo habemus — deo enim uiuunt omnia et, quidquid refertur ad dominum, in familiae numero conputatur, quamquam amissio illius caelestis domus habitatio sit —, quae, quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a domino et uoce semper flebili [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (eontinet p. 306, 3 si-6 insignior;I 309, 16 et haec - 19 praedic.; 311, 18 inter hostium - 21 contemnens; 338,5 lasc. — 7 mentem ; 338, 9 turpe — 12 demonstr.). ) [*](a = Sessorianus 55 (Bibl. Nat. Rom. 2099) s. VII. ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](Σ = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XlI. )

de sancta paula P epythafium sanctae paulae a beato hieronimo prbo factum a de uita paule K epitaphium (epithapium D) sancte paule ab (a sancto D) hierQnimo, editum ID ierons d epytaphio sanctae paulae B; Hieronymi nomen exhibent alDB [*]( 8 Africani] sc. minoris, cf. Plutarch. uit. Aemilii Pauli c. 5, 1; Plinius nat. hist. XV 126 13 cf. II Cor. 5,6 ) [*]( 3 corp. mei a2 corp. F lingua a linguam ZDa.c.,B et] si (s.l.) et K ^ 4 sonarent B sanctae—Paulae] tanti uiri r 5 nobiles Γa.c.; add. est Γ, I quidem s.l. m2D multo intra l. I multum JTa.c. 6 nunc s.l.I xpi in I mg. m2K 7 gracch. a grhacc. K gracc. IDgrec. B snboles a,Da-c. soboles cet. M 8 meciae D maetiae B mediciae (di exp.) Σ Martiae ς papyriae KD affricani H Ip.c. B af(ff 2)ricana Ia.c.D 9 romana a bethleem I betheleem Dp.c. H betlehem B fulg. tecta (ex texta) B 10 miremur Bp.c. 11 habemus] ■ habeamusg1 deo] dnoa 12 reuertitur D 13 domus om. a 14 fuit] mansit B J )

307
querebatur dicens: heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus

Cedar, multum peregrmataest anima mea. et mirum, si planxerit se uersari in tenebris — hoc enim Cedar interpretatur -, cum mundus in maligno positus sit? et sicut tenebrae eius eius, ita et lumen eius;luxque in tenebris lucet et tenebrae eam non adprehenderunt. unde et illud crebrius inferebat: aduena sum et peregrina sicut omnes patres mei, et iterum: cupio dissolui et esse cum Christo.

quotiens autem infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia et duplicatis contraxerat ieiuniis, uexabatur, hoc in ore uoluebat: subicio corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis praedicans ipsa reproba inueniar, et: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et: humiliaui in ieiunio animam meam et: totum lectum meum uersasti in infirmitate et: uersata sum in miseria, dum mihi infigitur spina. atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi caelos aspiceret, loquebatur: quis dabit mihi pinnas sicut columbae et uolabo et requiescam?