Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere uitiis, quibus paruulus adhuc fuerat infectus. procliuis est enim malorum aemulatio et, quorum uirtutem adsequi nequeas, cito imitere uitia. nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciua, non garrula; habeat modestam gerulam, nutricium grauem.

cum auum uiderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet. rapiat eam auia, patrem [*]( 1 cf. Quintilianus i. o. 11, 23 9 cf. ibid. 11, 6 12 cf. Horat. epist. I 2 69 sq. 13 cf. Quintilianus i. o. 11, 9 20 cf. Vergil. Buc. IV 60 ) [*]( 1 aristotelis KID*P-tiiles 93B fecit] petit (exp. et s.l. fecit) 93 filippi 33 philippo Ia.c.m2D filio s.l.m2l, om. D ipsa I 2 uilitate in mg. m2 B utilitate D ei om. D traderet] monstraret ID 3 parua] add. sint ID,Bs.l.m2 4 sonus] ordo 2D prima K parua cet. praeceptorum B 5 de om. ID ore ex opere K prou. est B 6 dimidia K\'P filiam (filia K,lPa.c.m2 filiae 93a.c.m2) uerba consuescas XS \'P filiam consuescas uerba B uerba filiae (— e D) consuescas SD uerba filia consuescat g 7 alt. in s.l. P, om. ISSD 8 ne] nec B 9 graecorum K grecorum 1\'D\'P eloquio B cont. scrib. g inscribitur B 10 ortensie (— sii m2) B ostensa ex ortensi I ostensi D coaluit et 83 11 raditur 2DXP praebiberunt XP conchilia Sdp.c.B concilia cet. 12 colorem ID reuocet et ID pr. et eras. 93 14 urbisque K, Ψa.c. dontorem Pa.c. dominatorem (na eras. 93) I9SDB pr. et eras. 93 15 leonis(s eras.)dis I nidis D adh. paru. ID paruus 93 17 uirtutum K,Ψ(um in em corr. m2) uirtutes cet. nequis D,I (in mg. m2 al nequeas) imitare 93 emittere KlP imiteris Bp.c. imitaris D,I (in mg. m2 al amittere) sit] est P 18 pr. non] non sit B gflrruela (ex-ele) B modestum D molestam Ba.c. gerulam] regula D 19 gra ue D 20 e] et IDB, om. g dependeat ID auiam K,*Pa.r. )

296
risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et uniuersa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. discat statim, quam habeat et alteram auiam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur. illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.

Ipse habitus et uestitus doceat eam, cui promissa sit. caue, ne aures perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. habet alias margaritas, quibus postea uenditis emptura est pretiosissimum margaritum.

rraetextata, nobilissima quondam femina, iubente uiro Hymetio, qui patruus Eustochiae uirginis fuit, habitum eius cultumque mutauit et neglectum crinem undanti gradu texuit uincere cupiens et uirginis propositum et matris desiderium. et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis uenisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec uerba frangentem: \'tune ausa es uiri imperium praeferre Christo ? tu caput uirginis dei sacrilegis adtrectare manibus ? quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. sin autem perseueraueris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis\'.