Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum uero coeperit trementi manu stilum in cera ducere, uel alterius superposita manu teneri regantur articuli uel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur uestigia et foras non queant euagari. syllabas iungat ad praemium et, quibus illa aetas delectari potest, * munusculis inuitetur. habeat et in discendo socias, quibus inuideat, I quarum laudibus mordeatur. non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et uicisse se gaudeat et uictam I doleat.

cauendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum I percepta in infantia ultra rudes annos transeat. ipsa nomina, per I quae consuescet paulatim uerba contexere, non sint fortuita, sed ^ certa et coaceruata de industria, prophetarum uidelicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.

magister probae aetatis et uitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doctus uir id facere uel in propinqua [*]( 4 cf. Quintilianus i. o. I 1, 26. 25 9 cf. ibid. I 1, 27 17 cf. ibid. I 1, 20 ) [*]( 1 uerba om. ID 3 puellulae S3p.c.m2 pedissequae 33p.c.B pedis aeque K pedi(s s.l.)saequae lP pedeseque D a om. ID saecularum *)sa.c.m2 saecularibus IDB 6 ordine K litt. ten. S3p.c. 7 ut] et ΣDΨ hominum T sed ex se I sed et 58 creber ΚΣΨ8 primis ex prius I 9 sonu KlJj sono cet. 10 ceram KiJi 11 tabula B 12 inclusa s.l.J:, om. D foras ex forisJ: querant (r exp.) B 13 syll. Ip.c.%3 sill. cet. iungant K,Ψa.r. delect.] deleniri add. s.l.m2K deliniri (ex-re 33) 33B 16 incitandum 33p.c.m2 ingen.] add. ut D,Is.l.Binmg.m2 se om. g uicta D 17 oderis D 18 praecepta IlaD in om. ID infantiae\\D 19 consuescit IWPB consueuit D fortuitu la.c.W 20 uid. atque apost. om. et s.l. add. m2 et apost. B adque K, Σ a.c. et 33a.c.m2 Bs.l.m2 21 et omnis s.l.m2I, om. D mattheo K 22 discenda IJj de- scendit D conscendat I praeparetur s.l.K 23 probae] prope K prouecte IJj; add. et 58 (eras.) (P eruditionisque J:a.c.D 24 poto (sic) ex potest m2B erubescere B erubescet g uir doctus g uel] uelle 33, om. D in om. lP )

295
uel in nobili uirgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum uilitate initia ei traderet litterarum. non sunt contemnenda quasi parua, sine quibus magna constare non possunt. ipse elementorum sonus et prima institutio praeceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur.