Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et, ut omittam uetera, ne apud incredulos nimis fabulosa uideantur, ante paucos annos propinquus uester Graccus nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, cryphius, miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subuertit, fregit, exussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetrauit baptismum Christi? solitudinem patitur et in urbe gentilitas, dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; uexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.

lam et Aegyptms Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et euersionem templi iugiter pertremescit. de India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythiae frigora feruent calore fidei; Getarum rutilus et flauus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.

Paene lapsus sum ad aliam materiam et currenterota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. propositum enim mihi [*](19 cf. Horat. a. p. 21 sq. ) [*]( 1 herimo K conuictu D ut om.B mittam Ia.e. 2 uideant D 3 nobilitate patricia (ex-cie B-tia I) ID,Ba.c.2 4 gereret g specu mitrae K,*Pa.c.m2 specum mitrae ΣΒD specum idrae \'Pp.c.m2 specum mitre B 5 portentosa S3Ba.c.m2 simulachra K cryphius scripsi coll. CIL VI 751a et 753, nymphus D nimphus 93B nimplus Ia.c. nimfus K*P,Ip.c. praeses B 6 elyodr. I aelidr. KlIf imitantur ID imitatur B exussit K excussit cet. 7 inpetrauit (pr. t exp. m2) fji impetrabit D 8 et exp. m2 B urbę D; add. et in orbe (del. m2) B quondam nat.] condemnationum D condempnationem B 9 in solis] insulis K uixillaKlP 10 regnum (n exp.) B dy(ex de)adematum I 11 salu(s.l. add. a m2)taris (sic) K saluatoris rB iam om.Ka.c.m2 et K (s.l.m2) lP, om. cet. aegipt. K egypt. B 12 sorapis B marinas P zazae . (— e lP) Ka.c.m2lP gaię Ia.c.D graię Ip.c. et om. B 13 pertremiscit Bp.c.m2 pertremiscet K pertimescit ΣD,Bp.c.M2 persidae persida IDB et] atque I Σ, om. g (ęthi s.i.)opia I thiopia D 14 suscepimus KD phar. ID I armenia B 15 huni ex uni (i inras. m2) B uani I a.c.D Hunni s scithiae (— e) ^ IfaD,Bp.c. scitiae KBa.e. schitiae Kp.c. scientiae P frigore 33a.c. 16getarum in ras. m2B getharum Kp.c.m2 tenturia K centuria P 17 pugnant IfQDB 19 orceum K, Pa.c.m2 20 coito Da.c.m2 anforam B fingit (git s.l.) I enim om. B )

293
erat sanctae Marcellae et tuis precibus inuitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante uotis quam utero suscepisti.

uidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna sterilitatem alui fecunditate mutauit, tu luctuosam fecunditatem uitalibus liberis conmutasti. fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultauit et lusit. audiebat enim per os uirginis uerba domini pertonantis et de utero matris in occursum eius gestiebat erumpere.