Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et, ut omittam uetera, ne apud incredulos nimis fabulosa uideantur, ante paucos annos propinquus uester Graccus nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, cryphius, miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subuertit, fregit, exussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetrauit baptismum Christi? solitudinem patitur et in urbe gentilitas, dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; uexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.