Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit uiuere; cum sola fuerit, pertremescat. non habeat conloquia saecularium, non malarum uirginum contubernia, non intersit nuptiis seruulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. scio praecepisse quosdam, ne uirgo Christi cum eunuchis lauet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos uirorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.

mihi omnino in adulta uirgine lauacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam uidere non posse. si enim uigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in seruitutem redigit, si flammam libidinis et incentiua feruentis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus 4 turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat ?