Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

displicent mihi in teneris uel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma uitantur. experimento didici asellum in uia, cum lassus fuerit, diuerticula quaerere. faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aues et fumantes turtures uorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri uires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.

ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae uela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia uirginum ac monachorum. saecularis homo in quadragesima uentris ingluuiem decoquit et in coclearum morem suo uictitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; uirgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. finitus labor maior, [*]( 4 cf. epist. LIV 9-10 . ) [*]( 1 serium Bp.c.m2 sericum I syricum D lentiscens KDΨ 2 uest. corp. ID 3 olusc. KlIf,Ia.c. pr. et s.l.K,om. Ψ similia Ia.r.D 4 loco sum plen. g loco sum B sic] si B 5 orare et 93 et g 6 displicet KDB, IPa.c. uel om. g maxime] add. his s.l.m2B 7 in quibus g ebdomates K,Va.c. cibum Bp.c.m2 8 uetantur SDB 9 hisidis D hysidis I cibelae Ka.c.m2 Σp.c.Ba.c.Ψcibeles in ras. m2B cibebae (— be D) Ia.c.D goebelae Kp.c.m2 10 fasidis Ba.c. Phasides g et] ac g 11 cerialia K,Ba.c. cerealis I cerialis D perpetuum (ex - om 2) 2D 12 ieiunium D de ieiunio KIJJ longi itineris ID itinere B superent g 13 mentione g corr. curr. I ma in mediis corr:58 14 quadragensima K,Ia.r. -gisima 58 XL. B -gesime D abstinentiae 58 15 aequis KD, Pa.r. condicio 58-tio cet. 16 alie D ma i 17 quadragensima K -gisima Ba.c. XL. B inluuiem 93a.c. decoquit s.l. I dequoquid B decoquet K deqcoquet 93a.c. cenclearum D cencliarum (in mg. m2 al cenclearum) I cochlearum g more I DB 18 suco uict. suo g suo s.l.m2B sicco ex sico (in mj. m2 al suco) I saginae (-ne) ex sanguine IB ma 19 quadradragensima (sic) K -gisima Ba.c. XL. B emitant Ka.c.%3 (e ex i) immittantB dimittlllt 2D admittant g 20 maior (in mg. m2 at magis) I magis D )

302
infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.