Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Centesimo tricesimo primo: sicut iurauit domino, uotum uouit deo Iacob. pro eo, quod nos interpretati sumus \'uotum uouit\', in Graeco ηύξτοlegisse uos dicitis et putatis interpretari debuisse \'orauit\', sed hoc male; sv/j) enim pro locorum qualitate et orationem et uotum significat secundum illud: redde deo uota tua, id est tagev/dgcov.