Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Centesimo uicesimo nono: propter legem tuam sustinuite, domine. dicitis uos in Graeco inuenisse: propter nomen tuum, et nos confitemur plura sic exemplaria repperiri. sed quia ueritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus dicere: pro \'nomine\' siue \'lege\' apud eos legitur \'thira\', quod Aquila interpretatus est cpófJov, hoc est \'timorem\', Symmachus et Theodotion vofaov, id est \'legem\', putantes \'thora\' propter litterarum similitudinem iod et uau, quae tantum magnitudine distinguntur. quinta editio «\'terrorem\' interpretata est, sexta \'uerbum\'.