Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica ueritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit et signum posuit asterisci, id est stellam, quae, quod prius absconditum uidebatur, inluminet et in medium proferat; ubi autem, quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus inuenitur, obelon, id est iacentem, praeposuit, quam nos Latine \'ueru\' possumus dicere, quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non inuenitur. quae signa et in Graecorum Latinorumque poematibus inueniuntur. ,

Sexto decimo: oculi tui uideant aequitates. [pro quo in Graeco] uos legisse dixistis: olὀϕϑαλμοίfiov, id est \'oculi mei\'; sed rectius \'oculi tui\', quia et supra dixerat: de uultu tuo tuo iudicium meum prodeat, ut oculi dei in propheta operante non praua, sed recta conspiciant. in ipso: custodi meut pupillam oculi. dicitisque in Graeco legi: custo dime, domine, quod nec in Hebraeo nec in ullo habetur interprete.