Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Centesimo septimo: exurge, gloria mea. quod dicitis in Latino non esse, recte in isto psalmo non habet, quia nec apud Hebraeos nec apud ullum interpretum repperitur, sed habetur in quinquagesimo sexto psalmo, de quo mihi uidetur a quodam in istum locum esse translatum.

in eodem: mihialienigenaeamici facti sunt. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis ύπετάγησαν, hoc est \'subditi sunt\'. sed hoc in quinquagesimo nono psalmo scriptum est; in praesenti autem ita apud omnes inuenimus translatores: έμοì ἀχχόϕυλοι έϕιλίασαν, idest amici facti sunt, quod Hebraice dicitur \'ethrohe\'.

Centesimo nono: uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex Sion. dicitis uos in Graecis codicibus non legisse \'uirtutis tuae\', quod manifeste et in Hebraeo et in septua- I ginta interpretibus habet.

in eodem: dominare in medio inimicorum tuorum. dicitis in Graeco legi: et dominare. sed hoc nec in Hebraeo habetur nec apud Septuaginta I et superfluum est. ^

Centesimo decimo: confitebor tibi, domine, in toto corde. in Graeco inuenisse uos dicitis: in toto corde m e o. sed et hoc hic superfluum est.

Centesimo tertio decimo: deus autem noster in caelo. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: in caelo et in terra. sed et hoc superfluum est. [*]( 1 Ps. 107, 3 4 cf. Ps. 56, 9 5 Ps. 107, 10 7 cf. Ps. 59,10 11 Ps. 109, 2 14 Ps. 109, 2 15 *Ps. 109, 2 18 *Ps. 110,1 19 Ps. 110, 1 21 Ps. 113,11 22 *Ps. 113, 11 ) [*]( 00 00 1 in C/VIII psalmo 0 de •C;VIIt 0 3 interpretem Q habet p 4 quinquagensimo sexto r isto loco 0 loco isto Q 5 in-6 dic. pO,Ainmg. m2 (ubi pro inu. uos dic. scriptum est: dic. esse) in eodem Q, om. cet. 7 psalmo om. g 8 inuenitur 0 9 έμοì om. Qp H&IAICAN Q AYXBHOAN QYIIE- TArHCAN p 10 ethrohe A etrhohe$r etrhhe 0 ethroe eht p erthode PQ hercode 0 11 C-VIII, AQr, Pp.r. in .oC>oVIIII psalmo 0 de - oC-oIX 0 tuae ex suae r 12 ex sion ex exion A ex syon Q, p bis 13 pr. et om. 0 14 habeturO I 00 o, 0 15 legisse o 17 et s.l.Q, om. pO 18 in C.X. psalmo o de C:X10 19pr. corde] add. meo Q(exp.) 0 pr. in-alt. corde om. p 20 sed] et (exp.) A et s.l.p het (h exp.) P hic om. 0 21 cent.-23 est om. p cent. tert. dec. scripsi cent. dec. tert. g. CXIII. APQSr in .oC.oXIII. psalmo o de.oCoIII.oX 0 )

285

Centesimo quarto decimo: et in diebus meis inuocabo t e. dicitis, quod in Graeco non sit \'te\', et bene; e uestris quoque codicibus eradendum est.

m ipso: placebo domino in regione uiuorum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: placebo in conspectu domini. sed hoc superfluum est.