Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: factus sum sicut νυκτικόραξ in domicilio. quod similiter habetur in Graeco; et quaeritis, quid significet νυκτικοόραξ apud Latinos. in Hebraeo pro nycticorace uerbum \'bos\' scriptum est, quod Aquila et Septuaginta et Tbeodotio et quinta editio \'nycticoracem\' interpretati sunt, Symmachus \'upupam\', sexta editio \'noctuam\', quod et nos magis sequimur. denique, ubi apud nostros et Graecos legitur: factus sum νυκτικόραξ in domicilio, apud Hebraeos dicitur: factus sum sicut noctua in ruinosis. plerique \'bubonem\' contentiose significari putant.