Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Octogesimo quinto: et non proposuerunt te in conspectu suo. et dicitis, quod in uestro codice \'te\' non habeat. addite \'te\' et emendato errore librarii uestrum quoque errorem emendabitis.

in eodem: et tu, domine deus, miserator et misericors. in Graeco inuenisse uos dicitis: et tu, domine deus meus, quod superfluum est; \'meus\' enim nec in Hebraeo habetur nec in Septuaginta.