Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo perspicuum est sic psallendum, ut nos interpretati sumus, et tamen sciendum, quid Hebraica ueritas habeat. hoc enim, quod Septuaginta transtulerunt, propter uetustatem in ecclesiis decantandum est et illud ab eruditis sciendum propter notitiam scripturarum. unde, si quid pro studio e latere additum est, non debet poni in corpore, ne priorem translationem pro scribentium uoluntate conturbet.