Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Septuagesimo secundo: prodiet quasi ex adipe. et dicitis uos apud Graecos inuenisse ἐξελεύσοvτaι, id est \'pro- J dient\', quod falsum est. nam et apud septuaginta interpretes ita I scriptum est: ἐξελεύσετaι cbg ex στέaτοςrjddiyuaavvcov.

in eodem: I quomodo scit deus. in Graeco dicitis non esse \'deum\', cum et apud Septuaginta scriptum sit: arcocἔγvω 6 ϑεός, et omnes I interpretes similiter de Hebraeo transtulerint.

in eodem: inte11egam in nouissimis eorum. pro quo in Graeco legisse uos \' dicitis: et intellegam; sed hic \'et\' coniunctio superflua est.