Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Septuagesimo primo: et adorabunt eum omnes reges. illud, quod in Graeco inuenisse uos dicitis: reges terr a e, superfluum est.

in eodem: benedictus dominus deus, deus Israhel. dicitis in Graeco bis \'deus\' non haberi, cum in Hebraico sit et apud Septuaginta manifestissime triplex domini deique nuncupatio mysterium trinitatis sit.

in eodem: et benedictum nomen maiestatis e.ius in aetern u m. hoc ergo, quod in Graeco inuenisse uos dicitis: in aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis adpositum, quod nec Hebraeus habet nec septuaginta interpretes.