Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quadragesimo nono: sedens aduersus fratrem tuum loquebaris. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ κατελάλεις, et putatis non bene uersum, quia diximus: aduersus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\'; quod uitiosum esse et in nostra lingua non stare etiam stultis patet. nec ignoramus, quod καταλαλιὰ dicatur \'detractio\'; quam si uoluerimus ponere, non possumus dicere: \'aduersus fratrem tuum detrahebas\', sed: \'de fratre tuo detrahebas\'.

quod si fecerimus, rursum contentiosus uerborum calumniator inquiret, quare non dixerimus: κατὰ τοῦ ᾶδελφοῦ, hoc est \'aduersus fratrem tuum\'. haec superflua sunt et non debemus in putida nos uerborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, ut ante iam dixi, suis proprietatibus loquitur.

in ipso: ne quando rapiat et sit, qui eripiat. et in Graeco repperisse uos dicitis: et non sit, qui eripiat, quod et a nobis uersum est et in [*]( 3 cf. Ios. 10,13. II Reg. 1,18 5*Ps.48,16 7 Ps. 48,16 10.13 Ps. 49, 20 24 *Ps. 49, 22 25 Ps. 49,22 ) [*]( 1 rnsti eiteis U uos leg. p z propter noc y noc om. >5 anoq.- 3 in libro om. ro eo] alio 3 3 zov εὐϑου̃ς Vall. 4 librum intelle(i 0)g. QO intelleg. libro p intellig. librum g 5 sy(i o)llabus A (s m2) 0 6 inferi go 00 00 7 acciperit Pa.c.ro 10 in XL.VIIII. psalmo o de XL.IX. 0 11 legisse p 12 cov om. APpr, $a.c.m2 13 adu.-14 dicere in mg. P, om. Q 14 aduersu Ap.c. 15 in om. p 16 dicitur 3 aduersum Ap.c.Pr 19 defecerimus p rursus pO cal. uerb. p 22 nos inpudica 0 in(m3)pudita Aa.c.m2Qro inpu- dica Ap.c.m2pO, om. (in mg. in putidu) P impolita g . 23 diximus p diximu (mu exp.) 3 24 et sit-dicitis om 3 et int., nec in mg. m2A et non p 25 pr. ex-erip. om. A uos repp(p p)erisse Sa.c.p et non] nec p 26 erip.] add. et in greco repperisse uos (ex uos repperisse) dicitis et non sit qui eripiat3 )

262
nostris codicibus sic habetur. et miror, quomodo uitium librarii dormitantis ad culpam referatis interpretis, nisi forte fuerit hoc: ne quando rapiat nec sit, qui eripiat, et ille pro \'nec\' \'et\' scripserit.

in eodem: sacrificium laudis honorificabit me. pro quo in Graeco scribitur: δόξάσει με, id est glorificabit me, de quo et supra diximus. in euangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus: πάτεϱ, δόξασον με τῇ δόξῃ, ἧ εἶχον παρὰ σοὶ πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: pater, clarifica me. noluimus ergo inmutare, quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat.