Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quadragesimo septimo: quoniam ecce reges congregati sunt. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: quoniam ecce reges eius congregati sunt. quod superfluum esse ipse lectionis textus ostendit; et in ueteribus codicibus Latinorum scriptum erat reges terrae, quod nos tulimus, quia nec in Hebraeo nec in Septuaginta repperitur.

in ipso: sicut audiuimus, sic uidimus. pro quo in Graeco repperisse uos dicitis: sic et uidimus, quod superfluum est; legitur enim in Hebraeo \'chen rainu\', quod interpretatur οὕτως εἴδομεν, hoc est sic uidimus.

in eodem: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui. pro eo, quod nos de Hebraico et de septuaginta 1 interpretibus uertimus templi tui, in Graeco legisse uos dicitis\' populi tui, quod superfluum est. in Hebraico scriptum est \'echalach\', id est τοῦ ναοῦ σου, hoc est \'templi tui\', et non \'ammach\', quod \'populum tuum\' significat.