Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uicesimo octauo: et in templo eius omnis dicet gloriam, pro quo in Graeco sit: πα̃ςτις. quod si transferre uoluerimus ad uerbum\' omnis quis\', in xαxοςηλίαv interpretationis incurrimus et fit absurda translatio.

in eodem: dominus diluuium inhabitare facit, pro quo legisse uos dicitis: dominus diluuium inhabitat; quorum prius ad gratiam pertinet credentibus, secundum ad eius, in quo credunt, habitaculum. sed quia iasaph uerbum ambiguum est et potest utrumque sonare — nam et \'sessio\' et \'habitatio\' dicitur et in ipso psalmo de gratia baptismatis dicebatur: uox domini super aquas; dominus super aquas multas et: uox domini praeparantis ceruos et reuelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam —, de ipsis sentire uolu- mus, qui glorificant dominum, et interpretati sumus: dominus . diluuium inhabitare facit.