Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De amicitia omnis tollenda suspicio est et sic cum amico quasi cum altero se loquendum. nonnulli familiares mei et uasa Christi, quorum Hierosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres, ut multi cognoscerent te prouocare, me timere, te scribere ut doctum, me tacere ut inperitum et tandem repperisse, qui garrulitati meae modum inponeret.

ego autem, ut simpliciter fatear, dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistulam non credebam nec, ut uulgi de quibusdam prouerbium est, litum melle gladium; deinde illud cauebam, ne episcopo communionis meae uiderer procaciter respondere et aliqua in reprehendentis epistula reprehendere, praesertim cum quaedam in illa heretica iudicarem;