Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Proinde non paruas deo gratias agimus de opere tuo, quod euangelium ex Graeco interpretatus es, quia — et paene in omnibus — nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus. unde, si quisquam ueteri falsitati contentiosus fauerit, prolatis conlatisque codicibus uel docetur facillime uel refellitur. et si quaedam rarissime merito mouent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui uicem laudis referre non sufficit?

quid tibi autem uideatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum, quae dicitur - Septuaginta, uellem dignareris aperire. neque enim paruum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari et qua usos apostolos non solum res ipsa indicat, [*]( 1 ipsis $ ipsoF 2 quod iudice (eexim2F) $F qui(quid M) iudicet DMCl 4ecclesiam Fa.c.LDB quidam β, M Ba.c. 6memoriaque F 7plebem D 8 inflamant. CB inclamant. $ 9 episc. om. $ Oea Is. Vossius ea codd. (c/. Goldb. app. crit.) erat om. $ Iud.] add. ab ipsis in mg. m2B 10 an] 1 in ras. m2B 11 pr. et 6 codd. Goldb., om. mei atque dic. F et 7 codd. Goldb., om. cet. 12 est om. F 15 eis] illis$possu B 16 usitaturum F usitarum C suscitatarum l 17 de] pro l quo g 18 es] est (t eras.) 5)3 et om. g 19 scripturaFB graecaF intul. DCl, Ma.c.m2 20 fauet 6 codd.Goldb. 21 reuelletur $ quidam FLCl, MBa.c.m2 quidem D rarissima M, Bp.c.m2 et 8 codd. Goldb. 22 mouet F mouentur Cl 24 uidebatur$ uidetur C se hab. ] habebit se $; add. in (exp.) B 25 qua F 27 memeruit L quia Fp.c.m2 usus FCl apostolus F apostoli C ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 16 )

242
sed etiam te adtestatum esse memini. ac per hoc plurimum profueris, si eam scripturam Graecam, quam Septuaginta operati sunt, Latinae ueritati reddideris, quae in diuersis codicibus ita uaria est, ut tolerari uix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inueniatur,\' ut inde aliquid proferre aut probare dubitetur.

breuem putabam futuram hanc epistulam, sed nescio quo modo ita mihi dulce; factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer. sed obsecro te per dominum, ne te pigeat ad omnia respondere et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.\'