Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid memorem insignes Machabeorum uictorias? qui, ne inlicitis carnibus uescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus totiusque orbis in ecclesiis Christi laudibus praedicantur fortiores poenis, ardentiores, quibus conburebantur, ignibus. uicta sunt in eis omnia crudelitatis ingenia et, quidquid ira persecutoris inuenerat, patientium fortitudo superauit.