Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque huiusce modi rabiem contemnentes diuitias cultum dei et firmissimas possessiones castitatis sanctimoniam requiramus adorantes patris et filii et spiritus sancti unam diuinitatem; resurrectionem mortuorum incorruptibilem et iugiter permanentem esse credentes. neque enim fieri potest, ut eam mors superet, quae Christi passione firmata est suscitantis incorruptum et in aeternum permanens templum corporis sui.

oremus pro piissimis imperatoribus et obseruatione legis dei ieiuniorum praecepta decoremus, quia uirtus absque ulla necessitate custodit sectatores suos et sensum in cogitationes uarias fluctuantem de terrenis ad excelsa sublimat nequaquam pulchritudinem corporum, sed conuersationis ac morum ordinem contemplans, ostendens ei laetantium in caelo angelorum choros et docens splendentium disciplinarum fulgura, ut in praesenti saeculo quasi athleta fortissimus inlatas sustineat plagas et futuram pro his gloriam praestoletur, nequaquam uitiis subiacens, sed interiorem hominem desiderio sui ad aeterna sustollens atque omnes impetus uoluptatis ratione conpescens ut illud cogitet, quod futurus est, et, quantum potest sustinere humana fragilitas, recedat a corporalium rerum sollicitudine praeferens carnalibus spiritalia, ut etiam ipsum corpus despiciens et praesentium studia uoluptatum duriorem, sed meliorem uitam inire persuadeat, ut, qui dudum libidini seruiebat, libertate bona seruiat castitati et retractus a praecipitiis mollia ieiuniorum frena suscipiat.

etenim, si absque rectore fuerit ac magistro corporum infirma natura nec imperanti animo uoluerit oboedire, et sibi et rectori concitat infinita naufragia et pertrahit eum ad turpissimas libidines ac baratrum uoluptatum, [*]( 11 cf. Ioh. 2, 19-21 \\ ) [*]( 1 uiculos U complent V 2 litt. U possidet s auaritia g 3 dum seTV negotiatio T 4 facit TV 7 casti,tatis etsanctimoniae g- 11 suscitans g 15 excelsam U 16 pulcr. T conuersationes Ta.c.V 17 contemplantem U 18 fulgora Ta.c. fulgore V 19 althleta ex anthleta T 22 ut om. TV illut T 23 futurum U 25 et eras. T studia om. TV 26 uoluptatem Vp.e.m2 27 dudum] tum g libidine Ta.c.V cast. seru. V et om. V )

231
ut nequaquam honesta consideret, sed. fugiens bona in caeno ac sordibus uolutetur. uirtus uero, cum in aurigae modum animum rexerit et quasi in curru stans impetus eius et uarios adpetitus doctrinae habenis conpescuerit, de humilibus eum ad excelsa subleuat et inuisibilia aeternaque pro uisibilibus ostendens mansionem in caelis parat et amicos illi efficit eos, qui dei ministerio seruientes spiritalibus deliciis perfruuntur, ut, quod hic cernebat in imagine, ibi in ueritate perspiciat et maiorem solis radiis uideat claritatem, quae nobis huc ex parte descendit, unde a minoribus ad maiora tendamus et quasi per litteras ac syllabas ad legendum proficiamus, quia et illa his et haec illis indigent.

ibi cum fuerimus beatorum iuncti consortio, audiemus: e u. g e, serue bone et fidelis, quia, super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui.