Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ergo, qui uolunt domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. sicut enim ethnicorum inpiissimi errorem et consuetudinem praeferunt [*]( 26 *Esai. 60, 22 ) [*]( 1 ultione T 2 ad] in b 4 ruinas iunctas TV 6 et om. V 9 condo ben. U condit. V 12 subiacebit, dum isti nohmt b 13 siue (ue exp.) T 14 inlegate U 16 sint V 18 distinguunt g si nero ex siue m2T 22 rursum U id om. V 24 et nec U 27 gente magnam U 29 ergo et T 30 contemp- nantTp.c.m2V )

227
ueritati fabricantes in hominum similitudinem idola et inuisibilem blasphemantes deum, dum formam et membra et organa genitalia in eo esse confingunt nunc uirum nunc feminam confitentes, e t mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis uariarumque formarum, ita Origenes facilitate et inpietate credentium quasi delubra idolorum tractatuum suorum monumenta dimisit, quae nos auctoritate scripturarum et zelo fidei subuertentes utamur ilia similitudine.

ut enim caementarn quadram uolentes aedificare domum aequales ex omni parte parietes metiuntur eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere extruunt et eiusdem mensurae per quadrum latera quattuor iungunt angulis sursum ac deorsum coeptam aequalitatem paulatim per incrementa seruantes, ut materiae diuersitatem iungat operis pulchritudo et angulares lineas artifex structura custodiat, sic ecclesiae praeceptores habentes testimonia scripturarum firma doctrinae iaciunt fundamenta et intrepidi permanent offerentes opera sua Christo atque dicentes: confirma me in uerbis tuis. ipse est enim, de quo scriptum est:

lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, nos et eos, qui sursum sunt, una sollemnitate consocians, ad quam cursu celeri nauigantes rabiem contra nos hereticorum fluctuum uelociter dissoluendam minime formidemus.

Sicut enim gubernatores magnarum nauium, cum uiderint inmensum ex alto uenire gurgitem, quasi uenatores ferocissimam bestiam spumantes fluctus suscipiunt eosque prorae obiectione sustentant flectentes in diuersum gubernacula et, prout uentorum flatus et necessitas imperarit, stringentes funiculos uel laxantes, cumque unda subsederit, ex utroque nauis latere laborantia clauorum uincla dimittunt, ut parumper quiescentia uenturo gurgiti praeparentur, [*]( I3 Rom. 1, 23 18 Ps. 118, 28 19 Matth. 21, 42 ) [*]( 1 in om. U similitudine U 3 eis g 5 imago om. U 6 origenis T, Va.c. 7 monimenta TV monimentis g 8 demisit T 9 ut etenim g cement. codd. 13 rursum TVa.c. paulatimque Ta.r.V per om. g 15 artifex exp. et in mg. m2 hedificii V 17 faciunt TV 19 pr. est om. g 21 consociat g 24 sicut (ut eras.) T 28 cumque] utque (s.l.) V 29 uincula V 30 demittunt U ) [*]( 15* )

228
qui cum rursus aduenerit, stringunt clauorum capita et palmulas dilatant, ut huc atque illuc scissis flatibus aequalis sit utriusque lateris laboret, quod simul non poterat sustineri, diuisum tolerabilius fiat, ita, qui sui curam gerunt, imitantur exempli similitudinem et diuinorum dispensatione uerborum quasi gubernaculo utentes occurrunt hereticorum tempestati et fluctibus legem dei pro arte retinentes, ut, qui conruerant, suscitentur, qui stant, firmo perseuerent gradu, ut omnes in commune doctrinae opitulatione seruentur.

quod enim gubernatori clauus, hoc animo est lex dei, in qua dominicum pascha facientes caritati dei et proximi nihil in mundo aliud praeferamus neque pro uarietate humanorum casuum, qui huc illucque uertuntur, sententiam conmutemus, ut, quibus dudum pro potentia turpi adulatione seruiuimus, si forte reflauerint uenti et paupertate diuitiae, humilitate sublimitas, ignominia gloria fuerint inmutata, in hostes repente uertamur resistentes eis in faciem, quos ueneratione dignos ducebamus, temporibus, non fide, necessitudinem ponderantes, immo latentes inimicitias necessitatis tempore demonstrantes et in similitudinem serpentum procedentes de foueis, ut non solum ingrati simus in eos, quorum beneficiis sustentabamur gaudentes, si nomina clientium possideremus, sed quasi perduelles eos usque ad sanguinem persequamur deiectos prostratosque calcantes, quos dudum propter diuitias suspiciebamus, pessimos omnium conclamantes, postquam opes paupertate mutauerunt, laudantes potentiam et infelicitatem calumniantes nec pro rerum natura, sed pro uarietate casuum honorantes aliquem uel contemnentes, ut, quos prius dominos et patronos uocabamus, eosdem quasi uerberones et seruos nequissimos appellemus atque ex omni parte appareat nostra iniquitas, dum aut indignos laudamus aut dignos obtrectatione persequimur imitantes illud, quod ad beatum Iob exprobrantes loquebantur: pauca, pro quibus peccasti, uerberatus es. [*]( 30 *Hiob 11, 6 ) [*](1 euenerit V 3 diuisim g toll. Ta.c.U 4 ita om. TV 7 pertinentes V I in firmo V 8 ut] et ç 9 clauis V 10 et] uel V in mundo nihil g 13 seruie- I mus Va.c. 14 sublimitas in mg. V fuerit U 15 uertamus V 16 necessitatem V I 17 lantes T autem (exp., in mg. latentes) V 18 et in] ad V serpentium U 1 19 ingr. simus] ingratissimos Tingratissimi simus g in eras. T 20 possederimus g 22 suscip. V 23 mutauerant U-rint g 28 dignos laude TV 29 obtractatione T )

229

Nequaquam igitur dubias opes, sed uirtutem firmissimam diligamus. non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant diuitiae, quae stultissimos hominum deprimere et eleuare consuerunt, sed utrumque pro rerum honestate moderemur et tristia et laeta aequali animo sustinentes. diuitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit et, cum infinitas opes congregauerit, materiam aeternis ignibus parat. postquam uero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur auaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futuri iudicii tribunal habet pro nihilo.

nec tantum aduersarii contra hostes suos, quantum diuitiae contra uirtutes dimicant, nisi ratione et in proximos misericordia temperentur. hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae nouis hominibus antiquam donant familiam. numquam diuitiarum desiderium ullis diuitiis satiari potest; eget semper, qui auarus est; nescit mensuram, cui tantum deest, quod habet, quantum, quod non habet. infernus mortuis non expletur, sed, quanto plures susceperit, tanto plures desiderat; imitatur ergo eum auaritia nec satiari- potest, sed, quo plus habuerit, plus requirit.