Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nos ergo ad eum, qui ausus est scribere ruina rationabilium creaturarum esse corpora fabricata, zelo fidei concitati loquamur: \'si tibi huiusce modi inpietas placet, quomodo Paulus apostolus scribit: uolo adulescentulas nubere, filios procreare? utrum idcirco praecepit nuptias, ut ex mulieribus nascentia corpora ruentibus de caelo angelis et uersis iuxta te in animas carceres praepararent, an ut coniunctio maritalis dei sententiae seruiens conseruet humanum genus ?

si enim uult adulescentulas nubere et filios procreare, per quas nascuntur corpora humana, corporibus autem propter poenas atque supplicia errantes animae uestiuntur, nulli dubium, quin propter poenas animarum et non propter generationis ordinem nuptiarum adulescentulis uincla tribuantur\'. uerum absit, ut ita esse credamus et mariti uxorisque foedera non ob benedictionem, sed ob peccatum iuncta credamus.

nec Adam et Euam plasmans deus propter animas de caelo mentes et lapsum rationabilium creaturarum benedictione sociauit: crescite et multiplicamini, dicens, et replete terram. si enim propter peccata in caelis praecedentia ad terras missae sunt animae, ut corporibus ligarentur, mentitur Paulus scribens: honorabiles nuptiae et cubile inmaculatum.

sed nequaquam ille mentitur; igitur non propter ruinam animarum corpora fabricantur, sed ut mundus successione nascentium morientium damna conpenset et breuitatem humanae uitae uincat successione perpetua. nam si mentes uinctaeque corporibus benedicuntur a deo, melioris condicionis erunt, postquam corpora susceperint; quodsi idcirco deiciuntur, [*]( \' 9 *I Tim. 5,14 12 cf. Gen. 1, 28 21 Gen. 1, 28 24 *Hebr. 13, 4 ) [*]( 3 origenis TV 4 simplicium Tp.c.m2 UV leuium Vp.c. littora UV i 5 illidi sibi U 6 ruina T—nam V 8 scribat V 10 recipit V 12 in coniunctione maritali g conseruet] multiplicet U 15 uest.] uniuntur g 17 uincula V 18 et] ut V fedefe U)ra UV 20 lapsas g lapsus coni. Vall. 21 benedictio Va.c. 29 iunctaeque TV condit. V 30 susce(i T) perunt TVa.c. i dicuntur T ducuntur V ) [*]( j LV. Hieron. Bpist. II, Hilb erg. ) [*]( 15 )

226
ut in ultionem peccatorum corpora accipiant, quomodo benedicuntur in corporibus, ad quae ob peccata uenerunt? e duobus enim alterum erit: aut ante ruinam fuisse eas in benedictione aut post ruinam uinctas corporibus nequaquam posse benedici.

si enim illam uitam benedictio sequitur, istam deserit; si ad istam transfertur, in illa non fuisse conuincitur. quodsi et, antequam ruerent necdumque humanis corporibus uestirentur, fuerunt in benedictione et ruentes habentesque corpora rursus benedictae sunt, similis erit iuxta benedictionis condicionem et prior uita et posterior; quod nequaquam consequens est, quia peccatrices supplicia, non peccantes benedictionem merentur.

quidquid e duobus uerum esse responderint, uitio subiacebunt nolentes ecclesiasticae doctrinae regulam custodire. siue enim propter peccata de caelo animae cor-I ruentes instar carceris et catenarum corporibus inligatae sunt, respondeant, quomodo Adam et Eua, masculus et femina, uiuentes in corporibus benedicti sunt — neque enim iuxta deliramenta eorum nudae animae uir et mulier appellantur, sed corpora, quae sexum utrumque distingunt —; siue ante corpora in caelestibus morabantur et beata eis tunc erat dignaque benedictione absque corporibus conuersatio, qua ratione aut, priusquam ruerent, benedictae sunt aut, postquam corruerunt et in poenam ruinae crassis corporibus copulatae sunt, rursus benedictione donantur ?

neque enim ld ipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus et operibus procul distant, nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta diuidit repugnantia. quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur propheta dicente: qui minimus est, erit in milia et, qui nouissimus, in gentem magnam?