Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut enim principium uiae bonae facere iusta, sic exordium cessantium peccatorum eorum impetus cohibere, dum aut ratione frenantur aut metu ad praecipitia non ueniunt. cumque legis fuerit in animo recordatio, ilico fugiunt et cessantes ultra procedere in triumphantium uirtutum castra concedunt paulatimque paenitendo referentes pedem et sapientium iudicium declinantes instar fumi resoluuntur in nihilum.

difficile sanantur mala, quae non statim, ut crescere coeperunt, opprimuntur; facilis est eorum eradicatio, cum, qui dudum peccauerunt, per paenitentiam ad prudentiam conuertuntur et finem peccandi emolumentum inuenerint paenitendi. neque enim possumus opprimere incentiua uitiorum, nisi uirtutes facere coeperimus, aut cessabunt uetera, prius quam nouorum operibus excludantur.