De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- matri crede tuae, quae te cupit esse salutis.
- heu mihi, cur tristi uultu mea dicta repellis?
- quid refugis? miserere mei, miserere tuique!
- si liceat. prior ire uelim: uetat ecce ! sed ibo
- tunc, cum uictorem te uidero, nate, malorum.
- quid sperare iubes? solus mea dicta moraris,
- solus adhuc etiam reuocas mihi, nate, dolorem.
- adnuis. an damnas et me fratresque genusque?,
- quod ne forte uelis, oro te et deprecor. audi!
- his ego te paruum nutriui, nate, papillis,
- his precor, et lacrimas te propter, nate, profundo,
- ne remanere uelis: remanebis solus et orbus;
- non tibi iam frater est ullus. solacia uitae
- quis dabit? heu solus matrem confundere temptas
- 375 et genus et patriam, si talia dicta recusas.
- o quanto melius uitam seruabis in aeuum. [*]( 34b future Pf future C iutnra Lb 350 carus Cl\'L om. Bf 351 adtende] CPL 353 te om. cum lanma parua Bf tu L 355 securis P 356 seua CL 357 repetes Fabricius, f 358 sed erit conc.] nusquamcontraria / 359 locos P 360 coinmitentur P comitentur B commiscentur f sedet l 361 saluum quae te cupit esse f 365 tunc] ht L 367 mi f 368 adnuis] P me om. B fratris CB 371 has etiam lachrymas f 372 urbus P 373 frater est ullus] fr super est (s. ullus ss.) L solacia] CP )
- si facis ante deum, quidquid fecere priores!
- audenter depone metus, depone timorem,
- concipe mente deum; uires dabit ille uiriles."
- haec dum mater agit, puer ad praecepta parentis
254