De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. terra dabat fructus, quos te cogente ferebat,
  2. [*]( 295 sic crescens f istaec BL ista/ec (h eraso) P ista C iste f 297 dederat C (litt. derat in ras. al.). Lf derat P 299 ui (etrix om. cum spatia tiacuo) L 301 loquta B 302 Tenes qui L calique Lf 304 temporis f 306 chaus P cahos L inmensum] PI. 307 diuidis Lf diuides C diues P 30R ad solem f 309 praeuere ut ui- detur P 311 conpletur] C loquescit PI. loquessit f liquiscit C liquescit B 313 loquellas] P 314 refere P 316 per sicum P 317 aegipti L montes / 319 majfestas P amne PLBf amnem C 321 serebat Bl )
    252
  3. et sitis ad requiem quaesita est lympha latebris."
  4. umor erat nullus: cuncti clamore querentes
  5. poscebant Mosen, daret ut sitientibus undas.
  6. ad quos ille breui sic est sermone locutus:
  7. "Credite posse deum, quidquid petieritis illum.
  8. qui potis est uirga hac amnem defundere saxo.
  9. ut ueniant fontes tota regione negati."
  10. percussitque simul: dicto uelocius omni
  11. emisit saxum fontes dulcedine prima.
  12. confiteor, totus cum sit tibi debitor orbis.
  13. tu, quidquid possunt gentes, potes omnia solus,
  14. et quod non capiunt gentes, capis omnia solus.
  15. tu mortale genus curis onerasque leuasque:
  16. te precor attonita mente confirma timentem.
  17. ne desit fratrum numero meus infimus infans
  18. ignarusque sui; quem iam procul ecce teneri
  19. conspicio turba circumueniente frequenti.
  20. hunc propter solum lacrimas mihi commouet aetas;
  21. unus enim superest, de quo mihi maxima cura est.