De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius, De Martyrio Maccabeorum

  1. has habuit uoces et talia uerba locuta est:
  2. "Qui tenes imperium caeli terraeque marisque,
  3. sidera qui caelo, qui das animalia terris.
  4. aequoribus pisces, auibus qui temperas auras:
  5. ad te, magne, meae mentis fiducia surgit,
  6. qui chaos inmensum, caeca caligine mixtum,
  7. diuidis in partes et das noctemque diemque,
  8. lunamque ac solem, uario quos tempore semper
  9. nocte dieque iubes lumen praebere per orbem.
  10. post haec das hominem, cuius de semine mundi
  11. conpletur mortale genus, cui lingua loquescit
  12. dissona per gentes; sapor est tamen omnibus unus.
  13. sed quid mutarit meritumque hominumque loquellas,
  14. longa referre mora est: coeptis insistere certum est.
  15. te mare diuisum uirga tenuisse fatemur,
  16. dum pede per siccum populus transcenderet aequor,
  17. Aegypti fugiens mortes regemque Pharaon,
  18. qui sibi sanctorum numerum seruire iubebat.
  19. quem tua maiestas Mose duce transtulit amne
  20. seruatumque tua tutum uirtute diremit.