Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

∗∗∗∗∗Abel itaque sanguis abeo exquiritur, qui secundum Cayn praefigurationem iustos est persecutus et maledictus a terra [*]( 1 cf. Gen. 4, 8—14 5.14 Gen. 4, 14 6 cf. Gen. 4, 15 8 Abel] cf. Onom. s. 2, 18 16 Luo. 6, 25 17 Matth. 5, 5 19 Matth. 23, 34 sq. ) [*]( U sigiU . in mg. Am4 10 inuidit Eng 11 exardescit Lin 15 ultiunis iudicio Gam ultioni iudicii A; cf. supra 6: ad iudicium ultionis ipsas interpretationes Fel ipsas interpretationis A ipsam interpretationem Gam 17 de jorma ridunt apud Hilarium u. Studien III 131 21 occidetis] add. et crucifigetis et ex illis flagellabitis Lin 22 persequcmini Liti pcrsequimini AGam 26Barrachichel Gam Barachicl Lin 27 post lextum f. scripturae in A exstal lacuna 14 jere lilt. 28 caym Aml )

10
est, quae aperiens os suum sanguinem fratris excepit. in corpore enim Christi, in quo et apostoli et ecclesia est, omnium sanguinem uniuersa eorum caro et posteritas suscepit proclamantibus ipsis: sanguis eius super nos et super filios nostros.

Rerum itaque in Cayn gestarum praefigurationem effectorum

fides est consecuta nec secerni possunt a praeformationis exemplo, in quos\' eiusdem reatus est ultio consecuta. uerum etiam in eo, quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? praeter rei, praesentis effectum futuri quoque species continetur;

deo enim non placent nisi communia et participata et amicata. promissa ergo dei expectans populus per legem, etiamsi. cum praeceptorum obseruantia recte deo offerat, tamen, nisi hanc ipsam dei legem, quae umbra est futurorum, cum gentium congregatione communicet, peccauit.