Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

interpretatio autem nominis Cayn \'risus\' est, Abel autem fletus\'.

Numquid non ea, quae superiora sunt, consummantur in populis? oblatio iunioris est placita, ludeus inuidet Christiano, ad caedem eius frustra a prophetis monitus exarsit.

ucniam ne pcr ipsam quidem confessionem paenitentiae consectatur, sed audax deo commissum scelus abnegat. desperans resurrectionis gloriam subiectusque capta Hierusalem dominantium potestati gemens et tremens ultionis iudicio reseruatur, per ipsas interpretationes nominum discretus a sanctis domino dicente : uae his, qui ridunt, quia flebunt! et:beati lugentes, quia consolabuntur!

atque ut omnia dominus doceret praefigurationi utrisque populi conuenire, dixit : ideo ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis in synagogis et persequemini eos de ciuitate in ciuitatem ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super. terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barrachihel, quem occidistis inter templum et altare.