Liber ad Constantium Imperatorem

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Recognosce fidem, quam olim, optime ac religiosissime imperator, ab episcopis optas audire et non audis. dum enim, a quibus ea requiritur, sua scribunt et non deum praedicant, orbem aeternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulerunt. oportuerat humanae infirmitatis modestia omne cognitionis diuinae sacramentum illis tantum conscientiae suae finibus contineri, quibus credidit, neque post confessam et iuratam in baptismo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti quicquam aliud uel ambigere uel innouare.

sed quorundam aut praesumtio aut facultas aut error apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est et partim audacter egressa, dum in confessione patris et filii et spiritus sancti ueritatem naturalis significationis eludit, ne quid maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum. ob hoc penes quorundam conscientiam nec pater pater nec filius filius nec spiritus sanctus spiritus sanctus est.