Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Ariminensi concilio aliqua uideretur esse dissensio. quicumque ergo nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque indiuiduam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, conprobare festinet et fidei nobis memoratae subscriptionem et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. id certe petimus, quod cum plurium harum prouinciarum porrigimus ipsi consensu. auctores autem heresis Arrianae uel Aecianan Ualentem et Ursatium ceterosque eorundem consortes non nunc [*]( o cf. Phil. 2, 2. 3, 16 ) [*](1 Ediderunt epislulam secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 365 n. XXVI sq., llinius I JS7, Ed. regia 111230 sq., Labbe-Cossarl II 835 sq., Hardouin 1 745 sq., Coleli 11 981, Mansi III 391 sq. 5 est om. Cy 6 eeperimus A 7 ithaliam A olim] cum Cy 8 scribte A 9 inlyricom A gaudeamus ACml 11 nostra A 12 eademque A suscriptionem A 14 ser- uamus y seruemus A arriminensis A 16 rescinldimus C p. c., γ inscindimus A, Ca. c.; cf. intra l. 22 rescissionem quarum A 17 transmittendo A confutando y futando A 18 dissensio Cm2 condescensio T condissensio (con- in A , uidetur periinere ad futanJo et per errorem locum mulasse) A, Cmly 19 ergo] igitur Cy 20 nobis. comhabere A 21 fidei] add. a Cou 23 cum plurium Fed cum plurimum .4 complurium y porregimus A 24 consensum A )

159
et quod manifestari apud Inlyricum coeperunt, sed olim condemnatos esse manifestum est. EXPLICIT.

V. INCIPIT EXEMPLUM EPISTULAE UALENTIS, URSACII ET ALIORUM AD GERMINIUM. [*]( Epistula Ualentis et Ursacii ad Germinium (366). Cou XIV. )Domino religiosissimo fratri Germinio Valens, Ursatius, Gaius et Paulus.

Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent, qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere; salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit.

et ideo, quamuis conuentione a dominis nostris fratribus et coepiscopis nostris Ualente et Paulo admonitus nolueris ad id, quod rumor iactitat de te, respondere, domine religiosissime, tamen, quia litteris tuis testificatus es te in eadem caritate perseuerare et paratum esse inlibatam dilectionem habere erga nos ostendere, propterea in unum apud Singidunum congregati iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambagum exclusa digneris rursus rescribere nobis. [si] a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confinnataque est, cui etiam uniuersi Orientis episcopi consenserunt, — sicut iam professus es — te non recessurum apertius quaeritur significes.

est autem hoc, sicut in ea cautum est: similem dicimus filium patri secundum scripturas\', non \'secundum substantiam\' aut \'per omnia\',sed absolute. si enim haec expositio inmutata fuerit, manifeste quondam Basilii perfida adsertio, propter [*]( 1 ct AS2Cm1 est Cm2 esse y condemnatos esse Cou condemnasse A 3 Ediderunt epistulam secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 366 n. XXVI, Binius I 488 sq., Ed. regia III235 sq., Labbe-Cossart II 840 sq., Hardouin 1 747 sq., Coleti II 988 sq., Mansi III 399 sq. 7 Paulus] add. S. Cy 11 conuentione (cf. injra p. 160,12) Cm2γ contentione A aU omnes nostros fratres et coepiscopos nostros TCFab 12 admonitus nolueris (cf. p. 160, 12: licet nolueris, sicut-admonitus) Cm2 admonita (add. sanctitas tua Cou) noluerit Ay 13 latitat Fab 14 es te] est A 15 os ostendere A 16 singidinum A communae facimus A 17 ambagum Fed ambague A ambageue Eng ambigui Cy 18 si del. Eng arrimini A 20 recessurum y recusurum A 21 A in \' pfidia hereticorum 23 sed] uel Cm2 seu Fab (in Praet.) 24 quondam Cm2 quoniam ACm1 uasilii A )

160
quam synodus facta est, quae etiam merito damnata est, reparabitur.

Dignare igitur hoc, quod quaeritur, euidenter litteris tuis declarare non dixisse aut dicere uel dicturum: \'similem esse per omnia filium patri excepta innatiuitate\', ne, quod perlatores litterarum Iouianus diaconus et Martirius subdiaconus uerbo deprecationis suae ante praedictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Ualentem et Paulum adserebant, magis credibile esse uideatur, quia \'per omnia similem esse filium patri\' profitearis.

si enim sic te, sicut optauimus, sentire scriptis tuis manifestaueris, querella pro iniuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris facta, licet nolueris, sicut prima conuentione admonitus es, inquirere, ad existimationem tuam non pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem.

haec per Sccundianum presbyterum, Pullentium lectorem et Candidianum exorcistam transmisimus caritati tuae, XV. Kalendas Ianuarias, Gratiano nobilissimo et Dagalaifo consulibus, exemplum penes nos retinentes.

VI. INCIPIT RESCRIPTUM GERMINI AD RUFIANUM, PALLADIUM ET CETEROS. [*]( Epistula Germinii ad Rufianum etc. (366). Cou XV )Dominis fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Seuerino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano et Stercorio Germinius in domino salutem.

Uitalis u. c. militantis in officio sublimis praefecturae relatione conperimus desiderare sanctitatem uestram significari uobis [*]( 1 quae] qua y 3 quaeritur Cp. c. queretur A 5 excepti Aml nec A 9 simile A 11 quacrella A querclam y 12 factam y 13 exquirere Cm2γ exquire Cm1 extimationem C aestimationem y non om. Cy 14 pertinet y pertinent AS1S2C illi AS\'S\', Ca. c. ratione A 16 KL A 17 nobilissimo] add. P. y galaifo ACml 19 Ediderunt epislulam secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 357 n. XXVII sqq., ad a. 366 n. XXVII, Binius I 489, Ed. regia III236—238, Labbe-Cossart II 841 sq., Hardouin 1 747-750, Coleli 11 989-992, Mansi 111 400-402, Burn, Niceta oj Remesiana (1905) 138 sqq. 20 AD RUFIANUM PALLADIUM ET CETEROS. INCIPIT RESCRIPTUM GERMINI A, Iransp. Ct 23 niche A 25 uc AS\'S\' nunc TCFab 26 significare ACml )

161
aperte, quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursatio, Gaio et t\'anlo displiceat. necessarium duxi his litteris patefaciendum sanctitati uestrae et id, quod et in uobis ipsis ab initio esse confido, dicere.

nos hoc, quod et a patribus traditum accepimus et diuinis scripturis, quod semel didicimus, et cotidie docemus, Christum dei filium dominum nostrum per omnia patri similem excepta innatiuitate, deum de deo, lumen de lumine, uirtutem de uirtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante uniuersa, quae intellegi uel dici possunt, genitum, cuius natiuitatem nemo scit nisi solus pater ipso filio asserente: quia nemo nouit filium, nisi pater, neque patrem quis nouit, nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare.

per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil secundum diuinas uoces ipsius saluatoris nostri filii dicentis: pater meus usque modo operatur et ego operor; et iterum: quaecumque enim pater facit, haec et filius similiter facit; et iterum: ego et pater unum sumus; et iterum: qui me uidit, (uidit) et patrem; et iterum: quomodo pater uitam habet in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso; et iterum: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius, quos uult, uiuificat; et iterum: credite in deum et in me credite; et iterum: neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.

et iterum cui pater dixit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? nec dixit ad imaginem tuam\' uel \'ad imaginem meam\', ne aliquam dissimilitudinem (in) filii sui diuinitate demonstraret, sed propterea coniunxit \'ad imaginem et similitudinem nostram\',ut filium suum sibi [*]( 10 Matth. 11, 27 12 cf. Ioh. 1, 3 14 Ioh. 5, 17 15 Ioh. 5, 19 17 loh. 10, 30 18 loh. 14, 9 19 Ioh. 5, 26 21 Ioh. 5, 21 23 Ioh. 14,1 24 loh. 5, 22 sq. 27 Gen. 1, 2G ) [*]( 3 alt. et om. Cy nobis y nobis AS2 4 accepimus, et diuinis scripturis quod Ay, corr, Fed 16 similiter filius Cy 20 haberet A 23 pr. credite] creditis y 25 omne] omnem A 30 in add. y diuinitatem A ) [*]( LXV. Hilarius pars 4. Feder. ) [*]( 11 )

162
similem per omnia deum manifestaret. iterum euangelista: uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. et apostolus ad Corinthios: in quibus deus huius saeculi excaecauit mentes infidelium, ut non refulgerent inluminatione euangelii gloriae Christi, quae est imago d e i. et iterum idem apostolus: et transtulit nos in regno filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem pecca-

torum, qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae. et iterum idem apostolus: hoc enim sentite in uobis, quod et in Christo Iesu. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet i psum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus. quis non intellegat, quia, quemadmodum secundum serui formam uera fuit caro nostra in Christo, ita et in dei forma uera sit diuinitas patris in filio? et iterum: uidete, ne quis uos seducat per philosofiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum,

quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. si ergo omnis plenitudo diuinitatis inhabitet in Christo, iam non ex parte similes et ex parte dissimiles, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum trorsum abeuntes semet ipsos a nobis auerterunt.

Nam quod putant se pro magno de scripturis diuinis proferre,I ut dicant Christum \'facturam\' et \'creaturam\', e contrario nos sp-l [*]( 1 Ioh. 1, 14 4 II Cor. 4, 4 7 Col. 1, 13-15 . 11 Phil. 2, 5-7 19 Col. 2, 8 sq. 26 cf. II Petr. 2, 21 ) [*]( 5 refulgercnt y refulgeret .1; de forma refulgerent inluminatione u. Studieu III 137sq. 9 redemptionem, remissionem Fed (alios testes u. Studien III 138) redemptionc remissionem A redemptionem et rem. Cy 14 se esse (\'7 18 formā A 22 mundi] modi A 25 inhabitat y xp̄m A similes-dissimiles (se. pater et fi/ius)] similis-disslmilis Cp.c., y 26 contontione A 28 diuinis scripturis y 29 e] ct A\' )

163
cundum scripturas dicimus et \'uiam\' et \'ianuam\' et \'lapidem offensionis\' et \'petram scandali\' et \'fundamentum\' et \'brachium\' et \'manum\' et \'sapientiam\' et \'uerbum\' et \'agnum\' et \'ouem\' et \'pastorem\' et \'sacerdotem\' et \'uitem\' et \'uitem\' et alia.

sed hace omnia sic intellegimus et dicimus, ut uirtutes et operationes filii dei intellegamus, non ut diuinam eius ex patre natiuitatem huiuscemodi nominibus conparemus, quia ex nihilo omnia per filium facta sunt, filius autem non ex nihilo, sed ex deo patre est genitus.

Miror autem praedictum Ualentem aut oblitum esse aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit. nam sub bonae memoriae Constantio imperatore, quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu eiusdem imperatoris, praesentibus Georgio episcopo Alexandrinorum ecclesiae, 〈Pancratio episcopo) Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquirilano, praesente etiam ipso Ualente et Ursatio et mea paruitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam Marcum ab omnibus nobis electum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: \'filium similem patri per omnia, ut sanctae dicunt et docent scripturae\', cuius integrae professioni omnes consensimus et manu nostra suscripsimus.

si autem nunc aliquid illis spiritus huius mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. nam ut nos professi sumus de scripturis \'per omnia similem filium patri excepta innatiuitate, exponant et illi de scripturis, quemadmodum parte sit lis sit, parte dissimilis. [*]( 1 uiam] Ioh. 14, 6 ianuam] Ioh. 10, 7 lap. off.] Esai. 8, 14 etc. 2 petram scand.] Esai. 8, 14. 1 Petr. 2, 8 fund,] I Cor. 3, 11 brachium] Esai, 51,9. Luc. 1,51. Ioh. 12,38 etc. 3 manum] Ex. 13, 9 etc. sapientiam] I t\'or. 1,24.30 uerbum] Ioh. 1, 1. 14. Ap. 19, 13 agnum] Ioh. 1, 29 etc. ou. m] Esai 53, 7. Act. 8,32 4 pastorem] loh. 10, 11. 14 sacerdotem] Hebr. 3. 6 etc. uitem] Ioh. 15, 1. 5 dicm] I Thess. 5, 5 ■ ) [*]( 1 pr. et om. Cou 2 petra A 7 nominibus Cy nominemus A 8 pater A 15 t\'ancratio add. COli pr. episcopo add. Fed uasilio A 16 mea] in ea C Fab prauitate CFab 17 nocte A 18 eiectum ACml 21 consensimus omnesCy 22 illisp̄s A illis om. Cy 25 partem A ) [*](11* )

164

Et ideo, fratres dilectissimi, hanc intrepidanter et sino mora uestrae dilectionis ad conscientiam per Cyriacum officialem, cuius prima inuenta occasio est post Carinium diaconum, quem ad uos misi, professionem destinaui, ut per uestram quoque uigilan-

tissimam deuotionem apud deum uniuersae fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis ignorans implicetur. iam uestrae est unanimitatis rescribere mihi, quid uobis spiritus sanctus suggerat. sane intimo caritati uestrae me huic epistulae, propterea quod manus dolerem, suscribere non potuisse, suscribendum autem mandasse fratribus et conprosbyteris nostris Innocentio, Octauio et Catulo. EXPLICIT.

VII. Epistulae Liberii et textus narratiuus.
Cou VI Textus narratiuus.

Liberius autem, antequam ad exilium iret, hanc uniformem epistulam confessoribus scripsit, id est Eusebio, Dionisio et Lucifero in exilio constitutis.

Epist, ad Eusebium, Dionysium, Luciferum (355).

Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos tamen [*](7 cf. loh. 14, 26_ ) [*](1 hanc Cp.c. haec A,Ca.c., y intropitantcr A 2 ura A 3 diaconcm Cou 4 dcstinaui Cp.c.,y destinauit A 5 intimetur y intimentur A 6 ura A 7 sanctus spiritus y 9 dolerem Cy dolere A potuisse Cv potnissem A 12 Epislulae sequentes Liberii traditae sunt etiam aliquilus codicilus acta conciliorum continentitus, sc. in F, H1—H4 (= Il), quos indicauimus p. 42; de quibus u. plura P aef. II A 3 et Studien I 29-32, III 106-108. edidit epixtulas Baronius (— Bar) ad a. 355 n. XXXV, ad a. 353 n. XIX, ad a. 357 n. XLIII—XLV. uarias editiones collectionum canonum, quae epistulas ex Fahrn uel ex Baronio deprompserunt, u. Siudien I 34. 14-16 INCIPIT EPISTOLA LIBERII EPISCOPI UNIFORMIS ANTEQUAM EXILIARETUR (EXSILIARETUR H1 EXHILARETUR H4) CONFESSORIBUS elc. FH Liberius episcopus dilectissimo fratri Lucifcro Ferrerius (Fila et res gestae S. Eusebii Uercellensis etc.2, Romae 1609; deFerrerii editione u. Studien 1 31) 14 autem om. y 15 ID Hl IDE H1 Dionisio] praem. ET FH 18 umani A uehemcnter Bar 19 uidebatnr H3H4 Bar crassatus AH* )

165
acceptissimos deo sacerdotes egregia et singularis fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram gloriam martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis exultatione merita uirtutis uestrae prarferam, positus inter merorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire non possum, nisi quod scio hic me probabiliora uobis solatia exhibere, si credatis me in exilio simul uobiscum esse detrusum.