Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(3). Diuini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus. et quantum ad Italiam quidem pertinet, olim fidei paternae, hoc est apud Nicheam scriptae, se reddi it fraudem, quam passa est apud Ariminum, recognoscens. Inlyricum etiam deum clementi nutu respexisse gaudemus et

consortio infidelitatis, quo grauabatur, abiecto ea, quae sunt rectae sententiae, probare coepisse gratulamur. nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eandemque accipite firmam suscriptione sententiam. Nicheni tractatus aduersus Arrium Sabelliumque, cuius Fotinus partiaria hereditate damnatur, decreta seruamus. Ariminensis concilii statuta quorundam tergiuersatione corrupta consensu omnium prouinciarum iure rescindimus. quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda nec in confutando.