Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta in Sicilia, in Sardinia, in Italia [sunt] fratres nostri, quae acta sunt et quae definita, cognoscant, et ne

ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, id est epistolia, quos iusta sententia degradauit. perseuerent autem Marcellus et Athanasius et Asclepius in nostra communione, quia obesse eis non poterat iniquum iudicium, faga et tergiuersatio eorum, qui ad iudicium omnium episcoporum, qui conuenimus, uenire noluerunt. cetera, sicuti superius commemorauimus, plena relatio fratrum.