Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

in deo, qui innascibilis est, et in deo, (qui genitus cst,) una atque eadem in utroque substantia aeternitatis expletur. quod autem \'descendit\', \'incarnatus est\', \'homo factus est\' et \'resurrexit tertia

die\', \'ascendit in caelos, uenturus iudicare uiuos et mortuos\', sacramenta salutis nostrae in his continentur. sed idcirco \'inmutabilis\' et \'inconuertibilis\' filius dei, ut in adsumtione hominis corruptioni potius gloriam intulerit, quam labem aeternitati. anathema autem in eos, qui \'ex nihilo factum\' dicunt, quod \'ex uc onton\' Graeci dicunt, et qui dicunt: \'erat, quando non erat\', et: \'priusquam nasceretur, non erat\', damnationem in Christo uiolatae aeternitatis, id est deitatis paternae, sub maledictione designant.