Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Quin etiam haud dissimilis in trinitatis nuncupatione falsitatis eorum contextus est. ubi enim diuersis substantiis filium a patre impio et maledico ore disciderint et in separatis duobus adsistat auctoritas, tertia dinumeratur in spiritu, ut, cum sint pater in filio et filius in patre et spiritus sanctus accipiat ex utroque, in eo, quod spiritus exprimitur sanctae huius (trinitatis) inuiolabilis unitas, heretica parte parturiat trinitas pronuntiata discidium.

Sed diligens Nicheni tractatus perfectusque sermo artissimo ueritatis praescripto omnia hereticorum ingenia conclusit ita ponens: credimus in unum deum patrem et in unum filium eius Iesum Christum. \'unum\' ambo et uterque \'unum\': et in personali nomine patris et in filii \'unum\', quia unus est de utroque. \'deum uerum de deo uero\' docet et uirtutem et nuncupationem pari in utroque ueritate communem neque aliud in alio opinandum, cum deus de deo ut uerus de uero sit uterque unum.