Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

accusatus praeterea est de iniuriis, uiolentia, caede atque ipsa episcoporum internicione. quique etiam diebus sacratissimis paschae tyrannico more saeuiens ducibus atque comitibus iunctus, quique propter ipsum aliquos in custodiam recludebant, aliquos uero uerberibus flagellisque uexabant, ceteros diuersis tormentis ad communionem eius sacrilegam adigebant — nec actus commissi umquam ab innocentibus fuerant —, sperans hoc modo suos suamque posse praeualere factionem, ut per duces et iudices perque carceres ipsos, uerbera diuersaque tormenta inuitos ad communionem suam cogeret, nolentes adigeret, repugnantes atque resistentes sibi tyrannico more terreret. erant quidem illi grauia et acerba ab accusatoribus obiecta. [*]( 1 Ps. 74, 5 sq. 5 Prou. 22, 28 ) [*]( 3 cornu Cy cornu Cy 5 salomini A 9 praedamnare A,Ca.c. 12 A in mg.: De sco athanasio falsa omnia dicitis 14 iusta A prophanus A 17 domum Cy donu A 18 praesbiterorum A, Ca. c. 19 Scyram Fed Ischyram Cou narcem A narchen C; de forma Scyras u. Studien 11 79 sq. 20 uiolentiae A episcoporum S2 ΓCou episcopū A episcopi C Fab; cf. p. 54,20 : in episcoporum exitiis 22 iunctus sc. erat 23 custodia CCou 25 commissaA 26 suamque y sua A praeualere posse y 27 ipsos] add. et Cou 2S imuitos A 29 erant-obiecta om. C 30 illa y )

54

Nam propter haec necessario concilium apud Caesaream Palaestinam primo uidetur esse condictum et, cum minime ab ipso uel ab eius satellitibus ad supradictum concilium occurreretur,