Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

quae cum ita smt, nolite supradicti Marcelli prauissimi sequi errores et ea, quae ab ipso iniusta praedicatione contra dominum Christum inuenta traditaque sunt, praedamnate, ne blasphemiis scelenbusque etiam ipsi participes sitis. sed propter compendium haec hactenus de Marcello.

Uerum de Athanasio quondam Alexandriae episcopo accipite, quae gesta sunt. accusatus est grauiter iuxta deum sacrilegus et iuxta misteria ecclesiae sanctae profanus. quique propriis manibus comminuit poculum deo et Christo dicatum ipsumque altare uenerandum confregit sedemque sacerdotalem subuertit ipse atque ipsam basilicam, dei domum, ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est. presbiterum uero ipsum, uirum grauem et iustum, nomine Scyram. tradidit custodiae militari.