De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sed et uobis, sacratissimi imperatores, ad uindicandum et puniendum hoc malum necessitas imperatur et hoc uobis Dei summi lege praecipitur, ut seueritas uestra idololatriae facinus omnifariam persequatur. audite et commendate sanctis sensibus uestris, quid de isto facinore Deus iubeat. in Deuteronomio lex ista perscripta est, ait enim: cquodsi rogauerit te frater tuus aut filius tuus aut uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae, latenter dicens: eamus et seruiamus diis aliis, diis gentium, non consenties ei et non exaudies eum et non parcet oculus tuus super eum et non celabis eum: adnuntians adnuntiabis de illo: manus tua erit super eum in primis interficere eum et manus omnis populi postremo, et lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesiuit auertere te a domino tuo.

necfilio iubet parci nec fratri et per amata coniugis membra gladium uindicem ducit: amicum quoque sublimi seueritate persequitur et ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur: integris etiam ciuitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae, decernuntur excidia. et ut hoc prouidentia uestra manifestius discat, constitutae legis sententiam proferam. in eodem libro integris ciuitatibus poenam dominus hac uoce constituit, ait enim: caut si audieris in una ex ciuitatibus, quas dominus [*]( 1 Apoc. 14, 9-11. 14 Deut. 13, 6-11. 31 ib. 13, 13-19. ) [*]( 2 accipit a: accepitP 3 uota a 1\\ bibit P 4 mixta P II puniet a 5 sulphore P 11 idolatri$P 17 diis (ante aliis) om. a 19 parcat Pa, em. Bursian 1\\ celebis P 22 postremo et Bursian: remouent P, deinceps a; LXX: xul i) %el(I navros TOV Xaov in\' iaxatcp xal ZtaofloJLijaovaiv avrov etc. 23 abertere P 29 integris Bursian: in integris Pa ) [*]( H. ) [*]( 9 )

130
Deus tuus dat tibi inhabitare illic, dicentes: eamus et seruiamus diis aliis, quos non nostis: interficiens necabis omnes quiqui sunt in ciuitate caede gladii et incendes ciuitatem igni et erit sine habitaculo, non aedificabitur in aeternum, ut auertatur dominus ab indignatione irae suae: et dabit tibi misericordiam et miserebitur tui et multiplicabit te, si exaudieris uocem domini Dei tui et obseruaueris

praecepta eius/ misericordiae suae nobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur et amplificationis maximae augmenta decernit: facite itaque quod iubet, complete quod praecipit. auspicia uestra maioribus cumulata sunt donis: in initio fidei positi diuini fauoris incrementa sensistis: numquam uos manus Dei ueneranda deseruit, numquam uobis laborantibus denegauit auxilium: strati sunt aduersantium cunei et rebellantia ante conspectum uestrum semper arma ceciderunt, missi sunt superbi sub iugum populi et Persica uota conlapsa sunt nec stare diu contra uos potuit malis suis onerata crudelitas. Dei uirtutem utrique diuerso sensistis euentu: uobis caelestis uictoriae corona conlata est, felicitate uestra nostra releuantur incommoda.

haec uobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide uestra reddidit praemia, his uos interim remuneratos insignibus ad arcana uenerandae legis inuitat. pura mente, deuota conscientia, incorrupto animo clementia uestra caelum semper aspiciat, a Deo semper expectet auxilium, Christi uenerandum numen imploret et pro salute orbis terrarum ac uestra salutari Deo spiritales offerat uictimas. sic uobis feliciter cuncta prouenient, uictoriae, opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut diuina maiestate prouecti orbem terrae felici gubernetis imperio. [*]( 3 negabis P II qai sant a 4 habitatore a 5 ut abertatur P, et aaertetor a 12 comalata P 13 in addidit Bursian II positae a 15 renellantia P 18 potuit P m. 1: poterit P m. 2 et a p onerata scripsi: ornata P, armata a 20 est Bursian: etPa II incommodo P 25 numen P corr. ex nomen 26 spiritualee a 29 protecti o, cf. p. 125, 25 II sequitur in P subscriptio: IULII FIBXICI MATERST DCDE ERRORE FEOFANAKU EELIGIOITC EXPLICIT. )

131