De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

\'sacrificans diis eradicabitur praeter domino soli/ si solum sacrilegum hominem metuenda poena percuteret, si peccanti soli minaretur seueritas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris temeritate firmaret: nunc stirpi minatur et soboli et hoc agit, ne qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis uestigium maneat: (sacrificans), inquit, diis eradicabitur.\' considera quid agas, misera ac luctuosa persuasio: facinus tuum plurimos damnat, plurimos perdit et per omnem substantiam generis tui fecunda poena diuiditur. cur autem contra sacrificantes sic saeuiat ordinatae legis auctoritas in Deuteronomio manifesta significatione monstratur: ita enim inuenimus esse perscriptum: \'sacrificauerunt daemoniis et non Deo.\' ne ad contaminatos ac pollutos te spiritus transferas, ne ab inferioribus speres auxilium, ne his supplices, quibus Dei gratia imperare iam debes.

ecce daemon iste quem colis, cum Dei et Christi eius nomen audiuerit, contremescit, et ut interrogantibus nobis respondeat, trepidantia uerba uix colligit: adhaerens homini laceratur, uritur, uapulat et statim de commissis sceleribus confitetur. ne hunc [*](4 Joh. 17, 3. 10 Exod. 22, 19. 23 Dent. 32, 17. ) [*]( 5 agnoscant a 7 fugire P 10 clausula Pa, em. Bursian, nisi malis : clausula.. colligitur 12 sacrilegiil P 15 nunc etiam stirpi a 17 dii P 19 perdet P 23 ne om. P, hic addidit Bursian, post spiritus a 24 pullutos P II ab inferioribus ne a 25 iam imperare a 26 daemon iste Bursian: demones te P, daemon est a, puncto post colis posito 1\\ nomen a: nomine P, nomina Bursian 27 contremiscit edd. 28 uix se colligit a )

128
colas, ne hunc supplices, ne prostratus huic flectas genua interdicto uenerandae legis iubetur. hinc seueritas poenae, hinc animaduersionis metuenda sententia, quod Dei indulgentia libertate concessa iugum potius eligis seruitutis. non desinit Deus summus crimen hoc salutari uoce pulsare, sed misericordia eius errantes homines corrigere frequenti comminatione festinat. audi per Esaiam prophetam uox diuina quiddicat: cadorauerunt deos QVOS fecerunt digiti eorum et curuatus est homo

ethumiliatus est uir et non laxabo illis.\' etiam uos, o profani homines, iratum numen adloquitur et adhuc errores uestros sacra conuenit uoce: ait enim in sequentibus per eundem prophetam: cillis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia: super haec non indignabor? dicit dominus/ adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, seueritatem suspendit, ne uos forsitan peccare paeniteat, ne sacrilegae uoluntatis exitium aliquo genere relinquatis. ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus uoce persuadet et irarum suarum comprimit stimulos, ait enim per Hieremiam prophetam: cnolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis, et ne adoraueritis, ne incitetis me in operibus maignuumuestrarumaddisperdendos uos.

quid sic ad sacrilegium pronus aures tuas obstruis ? quid sic obstinati furoris ardore in exitium tuum mortemque festinas? liberum te Deus fecit, in tua manu est ut aut uiuas aut pereas. quid te per abrupta praecipitas? in lubrico itinere constitutus et in ipso lapsu positus titubantia aliquando suspende uestigia. ecce sententia promitur, ecce poena decernitur: diu criminibus tuis pepercit diuina moderatio, diu facinus tuum cum dissimulatione respexit: peruenis ad illud anceps ubi spes, ubi uota deficiunt. et ut manifestius instruaris, animaduersionis exitium disce. super hac re in [*]( 7 Jes. 2, 8 sq. 12 ib. 57, 6. 19 Jer. 25, 6.. ) [*]( 1 hunc P: huic a; cf. Burs. ad Sen. rhet. p. 61, 22 2 iuberis a II seueritas poenae Bursian: seueritas pęna P, seueritatis poena a 3 metuenda nos: metu metuenda Pa, cf. ad Minuc. Fel. 20, 3 II sententia, . Quid a 5 misericordiae P 9 Et iam uos edd. 14 seueritate P 15 ne-ne P: num-num Bursian: si-ut a; noluimus lectionem codicis, cum uera esse possit, repudiare 21 sic — sic P: hie - hie a 23 ardere P 27 depromitur a )

129
Apocalypsi totus ordo responsi est, ita enim scriptum est: (si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae dei, mixto in poculo irae eius, et punietur igne et sulphure sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem eius/