De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Aliud est unguentum, quod Deus pater unico tradidit filio, quod filius credentibus diuina numinis sui maiestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur et spiritalibus pigmentorum odoribus temperatur: hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut sepulto primo homine ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur: et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt.

ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet: cspeciosus forma prae filiis hominum, diffusa est [*]( 31 Ps. 44, 3-10. ) [*]( 1 unguntur a 3 9APPITE ţtJGTE P 4 ECTE P 5 ut gaudeant a 7 permittis P 8 non comparet a 9 respondet a 10 promieit a 12 proferis P: profers edd. cf. adp. 107, 9 14 agatP: habet a, habeat Wowerus et Bursian 16 quod odore Bursian (sed idem quod olore praeferens): quo dolore P, quod unguento a 17 perunguntur a II dispecta P: despecta edd. inepte 24 nominis a 25 spiritualibus a )

113
gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi deus in aeternum. accingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua: intende, prospere procede et regna propter uirtutem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. sagittae tuae acutae, potentissime: populi infra te decident in corde inimicorum regis. sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus tuus oleum laetitiae a consortibus tuis: myrra et gutta et cassia a uestimentis tuis de aedificiis eburneis ex quibus te iucunditate adfecerunt/

Inmortalis unguenti secreta peruidimus et diuinae nobis dispositionis ordo monstratus est: regnum perpetuum et caeli diadema domino nostro cum unguenti maiestate conlatum est. quis autem hic qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum: ait enim is idem Dauid: \'ut quid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius.\' quidtesic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis ? unguentum Christi caeli donat imperium, unguentum tuum gehennae suscitat flammas.