De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid deceptos homines laetari compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas? dei tui mors nota est, uita non paret nec de resurrectione eius diuinum aliquando respondit oraculum nec hominibus se post mortem, ut sibi crederetur, ostendit, nulla huius operis documenta praemisit nec se hoc facturum esse praecedentibus monstrauit exemplis. idolum sepelis.

idolum plangis, idolum de sepultura proferis, et miser cum haec feceris gaudes. tu deum tuum liberas, tu iacentia lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum: tibi agat gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, te sui uelit esse participem, sic moriaris ut moritur, sic uiuas ut uiuit.

nam quod odore perunguentur fauces, quis non facinus istud dispecta uanitate contemnat? habet ergo diabolus christos suos et, quia ipse antichristus est, ad infamiam nominis sui miseros homines scelerata societate perducit. unguentum hoc reserua mortuis, reserua morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos uenenato unguento oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio.