De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? cornua nihil aliud nisi uenerandum signum crucis monstrant: huius signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur, et e duorum quae per latus uadunt compagine oriens tangitur, occidens subleuatur. ut sit totus orbis tripertita stabilitate [*]( 5 suis P 6 tvoi 8(xtqws Bursian (idem nttZ rflx. coniciens): EAIAIKEPCtiC P (IkhxtQls a) 8 uenenati oris P: ucteratoris a 10 quatit Oehler; at confert Bursian Genes. 3,15 avrog (fOll rrjQaati xt<faitjv, quod Cyprianus (testim. 11, 9 p. 550) reddidit: ipse tuum obseruabit caput II decepto a 12 lernei P j) uiden ut Bursian: uident ut Pa 17 hoc addidi: quod add., Bursian 18 a uitiata dei scripsi: aficiat adi P,_ afficiat a Dei a, a filiata \'dei Bursian 21 iuuente P, annuente a. 25 sustentat P 27 ut sit t. o. t. s. f. confiziq. operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur scripsi: ut sic totus orbis tripertita (tripsr tita a) stabilitate firmatus confixi operis immortalis (immortalitatis a) radicis fundamenta teneantur Pa; subleuatur: sic totus orbis t. s. firmatur cum fixi operis immortalitatis radicibus fundamenta teneantur coni. )

111
firmatus, confixique operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur. hoc secretum nobis uenerandum prophetae oraculum tradidit: inuenimus enim in Abbacuc ita esse perscriptum: Ctexit caelos uirtus eius et laude eius plena est terra et splendor eius ut lux erit: cornua in manibuseius erunt et illic constabilita est uirtus gloriae eius et constituit dilectionem suam: ibit uerbum et praecedet secundum gressus suos.

\' en ueneranda crucis cornua, en sanctae uirtutis inmortale fastigium, en gloriosi operis diuina conpago. tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu caeleste sustentas imperium, tuis inmortalibus adhaeret humeris salus nostra, tu, domine, aeternae uitae baiulas signum, tu uenerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas: ait enim Esaias: fecce natus est nobis filius, imperium super humeros eius et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius.\' haec sunt crucis cornua, quibus [*]( 6 ) omnia et subleuantur pariter et continentur, his cornibus bene hominum utitur uita. ut Amalech uinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua, ut facilius impetraret quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex uirga. ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili ueneratione confugite, his uos adfigant cornibus iustitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides, ut ueneranda praeferentes insignia, consecratae frontis maiestate gaudentes et sepulturae Christi participes sitis et uitae.

Aliud etiam symbolum proferimus, ut contaminatae cogitationis scelera reuelentur, cuius totus ordo dicendus est, ut apud omnes constet diuinae dispositionis legem peruersa diaboli esse imitatione corruptam. nocte quadam simulacrum in lectica supinum ponitur et per numeros digestis fletibus plangitur: deinde cum se ficta lamentatione satiauerint, lumen infertur: tunc a [*]( 4 Hab. 3, 3-5. 14 Jes. 9, 5. ) [*](Bursian (ut sic totus orbis.. immortalitatis radicis fundamento teneatur Oehier) ) [*]( 3 Abacuc a 7 constituet Pa, em. Bursian 14 uobis filii! P 18 nititur a 24 consecratae fontis P, em. Bursian (consecrati fontis a) 26 contaminatae nos: contaminae P, conamine a 29 Note P )

112
sacerdote omnium qui flebant fauces unguentur, quibus perunctis sacerdos hoc lento murmure susurrat:
  1. θαρρεῖτε μύσται τοῦ θεοῦ σεσωσμένου·
  2. ἔσται γὰρ ἡμῖν ἐκ πόνων σωτηρία.
quid miseros hortaris gaudeant?

quid deceptos homines laetari compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas? dei tui mors nota est, uita non paret nec de resurrectione eius diuinum aliquando respondit oraculum nec hominibus se post mortem, ut sibi crederetur, ostendit, nulla huius operis documenta praemisit nec se hoc facturum esse praecedentibus monstrauit exemplis. idolum sepelis.

idolum plangis, idolum de sepultura proferis, et miser cum haec feceris gaudes. tu deum tuum liberas, tu iacentia lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum: tibi agat gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, te sui uelit esse participem, sic moriaris ut moritur, sic uiuas ut uiuit.

nam quod odore perunguentur fauces, quis non facinus istud dispecta uanitate contemnat? habet ergo diabolus christos suos et, quia ipse antichristus est, ad infamiam nominis sui miseros homines scelerata societate perducit. unguentum hoc reserua mortuis, reserua morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos uenenato unguento oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio.

Aliud est unguentum, quod Deus pater unico tradidit filio, quod filius credentibus diuina numinis sui maiestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur et spiritalibus pigmentorum odoribus temperatur: hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut sepulto primo homine ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur: et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt.

ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet: cspeciosus forma prae filiis hominum, diffusa est [*]( 31 Ps. 44, 3-10. ) [*]( 1 unguntur a 3 9APPITE ţtJGTE P 4 ECTE P 5 ut gaudeant a 7 permittis P 8 non comparet a 9 respondet a 10 promieit a 12 proferis P: profers edd. cf. adp. 107, 9 14 agatP: habet a, habeat Wowerus et Bursian 16 quod odore Bursian (sed idem quod olore praeferens): quo dolore P, quod unguento a 17 perunguntur a II dispecta P: despecta edd. inepte 24 nominis a 25 spiritualibus a )

113
gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi deus in aeternum. accingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua: intende, prospere procede et regna propter uirtutem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. sagittae tuae acutae, potentissime: populi infra te decident in corde inimicorum regis. sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus tuus oleum laetitiae a consortibus tuis: myrra et gutta et cassia a uestimentis tuis de aedificiis eburneis ex quibus te iucunditate adfecerunt/

Inmortalis unguenti secreta peruidimus et diuinae nobis dispositionis ordo monstratus est: regnum perpetuum et caeli diadema domino nostro cum unguenti maiestate conlatum est. quis autem hic qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum: ait enim is idem Dauid: \'ut quid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius.\' quidtesic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis ? unguentum Christi caeli donat imperium, unguentum tuum gehennae suscitat flammas.